eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.80

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 87-88
Nummer: 80


<-Forrige . Indhold . Næste->

80.

27 Septb. 1448.

Kapitlet udlejer en Grund i St. Klemens Sogn i Vestergade fra den østre og søndre Støtte paa Brønden til Vombestrædet.

Omnibus presens scriptum cernentibus Kanutus Michaelis decanus Haffnensis totumque capitulum ibidem, salutem in domino. Constare volumus vniuersis presentibus et futuris, nos ex vnanimi consensu discreto viro Andree Clementis ciui Haffnensi midietatem cuiusdam fundi ecclesie beate Marie virginis pertinentis in parochia sancti Clementis versus plateam vulgariter dictam Wæstregadæ siti, cum tanta longitudine et latitudine, quantas sibi dimisit quidam Ericus Smith, sicut patet in patenti eius litera sibi super hoc confecta, et deinde a columpna orientali et australi putei vsque ad aliam plateam vel vicum proprie dictum Wombestrædet, ad dies suos et vxoris sue Marine, quam iam habet, nec non liberorum suorum de se inuicem genitorum conduitiue dimisisse, sub condicionibus infrascriptis, primo videlicet quod mediam marcham argenti bone monete et bene datiue duobus terminis anni, videlicet xv grossos infra diem pasce et alios quindecim grossos tempestiue infra diem sancti Michaelis ratione pensionis annis singulis erogabunt. Item predictam curiam edificabunt et edificatam in bono statu conseruabunt, et quicquid in ea de nouo construxerint, sub tectura lapidea conseruabunt. Item edificia modo constructa et peramplius construenda nullo modo vendant nec quomodolibet alienabunt sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera, si que ex mandato principum vel ville ipsi curie imposita fuerint, temporibus suis absque vlla recompensa soluere teneantur. Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis,

II s.87

presentes littere irrite sint et inanes et nobis uel successoribus nostris predictam curiam resumendi et reuocandi libera sit facultas, predictis vero Andrea Clementis cum vxore sue Marina nec non liberi eorum de medio sublatis, predicta curia cum omnibus edificiis et melioracionibus suis cedat libere absque reclamatione quorumcunque capitulo supradicto. In cuius rei testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octauo, feria sexta proxima ante festum sancti Michaelis archangeli.

Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh. Ark. efter »Orig. membr. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

II s.88

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør sep 7 13:24:33 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top