eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.75

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 84
Nummer: 75


<-Forrige . Indhold . Næste->

75.

28 Marts 1448.

Præsten Asser Jensen giver Klavs Pedersen i Medgift 4 Boder vesten for S. Peders Kirkegaard.

Omnibus presens scriptum cernentibus Ascerus Johannis presbyter, quondam vicarius in ecclesia Haffnensi, salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me discreto viro Claws Petri villano Haffnensi latori presencium et vxori sue Cecilie, quam pronunc habet, quatuor tabernas cum fundis earum michi justo empcionis titulo de domino Lale aduolutas, quarum fundi extendant se versus boriam vsque ad fundum, quem dedi vicariis in ecclesia Haffnensi in salutem anime mee et parentum meorum, occidentaliter et contigue a cymiterio ecclesie sancti Petri Haffnis, cum longitudine et latitudine et omni jure meo, nullis demptis, causa dotis, dicte Mæthegaffue, dedisse, contulisse, scotasse er ad manus eorum realiter assignasse perpetuo possidendas. Sub tali articulo, quod eligam michi vnam paruam semitam in fundo suo cum janua tempore vite mee ad introeundum cymiterium sancti Petri. Me autem de medio sublato addatur illa semita ad fundum tabernarum suarum, sicut prius, libere sine contradictione quorumcumque. Item obligo me et heredes meos ipsi Claws Petri, vxori sue prefate et heredibus suis predictas quatuor tabernas cum fundis earum et pertinentiis suis quibuscunque astare, appropriare et totaliter disbrigare sine reclamatione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigilllum meum vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Arnoldi Kruse, proconsulis Haffnensis, Bertoldi Quatz et Nicolai Ebbonis, consulum ibidem, et Johannis Tyconis, villani ibidem, presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdxl octauo, feria quinta pasche.

5 Segl hænge under. Bertold Quatzes er adeligt og Jes Tygesens har et Skjold med to Hunde og en Hund paa Hjelmen. Orig. paa Perg. i Geh. Ark

II s.84

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:25:33 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top