eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.68

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 79-80
Nummer: 68


<-Forrige . Indhold . Næste->

68.

21 Sept. 1445.

Biskopperne love dem Aflad, der besøge St. Peders Kirke.

Universis sancte matris ecclesie filiis, ad qvos presentes litere poterint pervenire, Two miseratione divina archiepiscopus Lundensis, Swecie primas et sedis apostolice legatus, Johannes Roskildensis, Ulricus Arusiensis, Cristiernus Rypensis, Gherardus Burglanensis, Johannes Asloensis, Thorlavus Wybergensis, Hennekinus Ottoniensis et Ericus Strengnesensis eadem miseratione ecclesiarum episcopi salutem in omnium salvatore. Splendor paterni luminis, qui sua mundum ineffabili illuminat claritate, pia vota fidelium in sua dementi maiestate sperantium tunc benigno favore proseqvitur, cum devota eorum humilitas sanctorum meritis et precibus adiuvetur. Cupientes igitur, ut ecclesia parochialis sancti Petri apostoli oppidi Hafnensis Roskyldensis dyocesis congruis honoribus frequentetur et a Christi fidelibus iugiter veneretur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad dictam ecclesiam causa devotionis, orationis vel peregrinationis accesserint, seu qvi missis, orationibus aut quibuscunque aliis divinis officiis ibidem interfuerint, aut qui corpus Christi vel oleum sacrum cum infirmis por .... fuerint, nec non ad fabricam dicte ecclesie annuum, proventum, fundos, reditus, luminaria, ornamenta, calices, libros aut quevis alia dicte ecclesie necessaria dando vel dari per se seu alios procurando manus porrexerint adjutrices, aut qui corpus Christi infra missarum solempnia genibus flexis, dum in eadem ecclesia levatur, devote adoraverint, sive qui ante ymaginem crucifixi prostrati amaritudinem passionis eius devote recoluerint, vel qui ante ymaginem beate Marie virginis vel ad pulsationem campane serotine more Romane ecclesie salutationem angelicam ter proni retulerint, seu qui ad honorem Ihesu Christi et gloriose sue matris Marie, dum in prelibata ecclesia nomina eorum sancta cantata vel lecta

II s.79

fuerint, flectendo genua, capita inclinaverint aut cimiterium pro defunctis exprando circuierint, vel sepulturis mortuorum ibidem interfuerint, aut qui pro nostro et ecclesiarum nostrarum totiusque christianitatis statu felici et tranquilla pace deum pie exoraverint, quociens premissa vel aliqvid premissorum sincero affectu fecerint, totiens eis de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, singuli nostrum quadraginta dies indulgentiarum de injunctis sibi penitentiis in domino misericorditer relaxamus. Datum Haffnis Roskildensis diocesis sub anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, ipso die beati Mathei apostoli et evangeliste, nostris sub sigillis presentibus appensis.

Afskrift i Bartholins Saml. paa Univ. Bibl., V. 152. Tidligere trykt i Pont. Annaler, II, 592-93.

II s.80

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:20:57 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top