eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.66

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 77-78
Nummer: 66


<-Forrige . Indhold . Næste->

66.

1444.

Kapitlet udlejer en Gaard i Klædeboderne op til Frue Kirkegaard.

Omnibus presens scriptum cernentibus Kanutus Michaelis decahus Haffnensis totumque capitulum ibidem salutem in domino. Constare volumus vniuersis presentibus et futuris, nos ex vnanimi consensu honorabili viro domino Tyconi Johannis canonico Roskildensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensi pertinentem in platea dicta Klæthebother sitam et cimiterio eiusdem ecclesie contiguam, quam quidam Andreas Laurentii quondam proconsul 1) Haffnensis pie memorie inhabitauit, ad dies suos conductiue dimisisse, sub conditionibus infrascriptis, primo videlicet quod quatuor marchas argenti cum dimidia bone monete et bene datiue in duobus terminis anni prompte persoluendas, videlicet vndecim solidos grossorum cum tribus grossis infra pasca et alios xi solidos grossorum cum iij grossis tempestiue infra festum sancti Michaelis ratione pensionis annis singulis erogabit. Item predictam curiam edificabit et edificatam in bono esse et statu habebit, et quicquid in ea construxerit, sub tectura lapidea conservabit. Item edificia modo constructa et peramplius construenda nullo modo .... bus alienabit sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera, si que ex

__________

1) Quondam proconsul er underprikket.

II s.77

mandato principum vel ville ipsi .... temporibus suis absque vlla recompensa soluere teneatur. Item predictis articulis vel aliquo eorum non seruatis presentes littere irrite sint et .... successoribus nostris predictam curiam resumendi et reuocandi libera sit facultas. Predicto vero domino Tycone de medio sublato predicta curia cum domibus, edificiis et meliorationibus suis absque reclamatione quorumcunque libere cedat capitulo supradicto. In cuius rei testimonium sigillum .... presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo nono, feria secunda proxima post festum .... Marie virginis gloriose.

Udenpaa: Littera capituli Haffnensis data domino Tyconi canonico Roskildensi super quadam curia. Afskrift af Langebek i Diplomat, i Geh. Ark. efter »Orig. membr. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

II s.78

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:17:57 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top