eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.65

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 76-77
Nummer: 65


<-Forrige . Indhold . Næste->

65.

13 Dec. 1444.

Kapitlet udlejer en Gaard nord for Gammel Torv.

Omnibus presens scriptum cernentibus Henricus Brwnow ciuis Haffnensis salutem in domino. Nouerint presentes et futuri, me ex deliberato animo a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnis attinentem jn eadem parochia inter curiam Olaui Kanuti et curiam eiusdem ecclesie beate Marie virginis Haffnis circa antiquum Forum borialiter sitam ad dies meos et filie mee Katherine pro annua pensione in conductum recepisse, sub conditionibus infrascriptis, primo videlicet, quod antedictam curiam edificemus et in bono statu edificatam conseruemus, ipsi quoque ecclesie beate Marie virginis Haffnis duas marchas Lubicenses in bona moneta et datiua, vnam marcham Lubicensem ante festum pasce et vnam ante festum beati Michaelis annis singulis erogemus. Item tributa et alia queuis onera, si que de mandato principis vel ratione ville ipsi curie imposita fuerint, quoadusque vixerimus, sine vlla

II s.76

recompensa soluere teneamur. Item edificia in ipsa curia modo constructa seu peramplius construenda nullo modo vendamus sine prefati venerabilis capituli requisitione et consensu nec quomodolibet alienemus. Item quicquid in ipsa curia de nouo notabiliter construxerimus, sub tectura lapidea conseruemus. Insuper prescriptis articulis non seruatis uel eorum aliquo non seruato, quod absit, ex tunc presentes littere ipso facto sint irrite et inanes, sepedictoque venerabili capitulo predictam curiam cum edificiis suis reuocandi et resumendi libera sit facultas. Item me filiaque mea Katherina prenominata de medio sublatis, predictam curiam cum edificiis ac pertinenciis suis vniuersis, prout tunc inuenta fuerit, libere cedat prenominate ecclesie beate Marie virginis Haffnis sine reclamatione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum Thiderici Skomagher et Taghe Sudher presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdxliiij ipso die beate Lucie virginis gloriose.

Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh. Ark. efter »Orig. membr. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

II s.77

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:16:50 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top