eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.59

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 72-73
Nummer: 59


<-Forrige . Indhold . Næste->

59.

8 April 1442.

Biskop Johannes stadfæster Johannes Ebbesens Gavebrev til Kapitlet.

Uniuersis quorum jnterest uel jntererit quomodolibet in futurum Johannes dei gracia episcopus Roskildensis salutem et sinceram jn domino caritatem. Cura pastoralis officij hoc exigit, vt hiis, que decorem domus dei et diuini cultus augmentacionem concernunt, jnteredere teneamur, necnon precibus diuinum cultum augmentacionem facilem prebere consensum. Cum igitur nobis dilectus Johannes Ebbonis ciuis Haffnensis altare sancti Michaelis jn ecclesia nostra Haffnensi cum dotacione certarum tabernarum et domorum, prout jn eius litteris super fundacionibus et dotacionibus huiusmodi confectis plenius specificatur, erexerat et fundauerat, nobisque pro parte eius extitit humiliter supplicatum quatenus dictas fundacionem et ereccionem ac certis reseruacionibus, vt inferius notatur, confirmaremus. Nos itaque eorum pio zelo, deuocionis feruori et precibus racionalibus

II s.72

inclinati prefati altaris uicariam erectam et fundatam auctoritate ordinaria confirmamus prefatus Johannes atque eius heredibus proximis masculini sexus in linea descendenti vsque ad terciam lineam exclusiue jus patronatus seu presentandi ad eandem uicariam dilectoque nostro capituio Haffnensi jnstit .... et collacionem jn perpetuum ad eandem uicariam quocienscunque et quando cunqueuacauerit reseruandam, hoc adiecto, quod opcioni dicti Johannis Ebbonis donec vixerit, an uicario dicti altaris de expensis et necessariis juxta redditum facultatem jn domo sua prouideat an eidem uicario redditus dicte uicarie plenarie cedere uelit, libere relinquatur anniuersario, officiis et residencijs jn dictarum fundacionis et erectionis litteris expressis et juxta laudabilem consuetudinem dicte ecclesie Haffnensis consuetis semper saluis. In cuius rei testimonium secretum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum Haffnis anno dominj millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo, dominica quasimodo geniti.

Seglet fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.73

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:13:19 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top