eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.58

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 70-72
Nummer: 58


<-Forrige . Indhold . Næste->

58.

21 Sept. 1441.

Notarialinstrument om Marine Niels Viders Enkes Gavebrev til Kapitlet.

In nomine domini Amen. Anno natiuitatis eiusdem millesimo quadringentesimo quadragesimo primo indicione quarta, pontificatus sanctissimi in Cristo patris et domini Eugenii, diuina prouidencia pape quarti, anno eius vndesimo, mensis septembris die vicesima prima hora terciarum uel quasi Haffnis in sacristia ecclesie beate Marie virginis, Roskildensis diocesis, in mei notarij publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus honorabilis vir dominus Johannes Hermanni, presbiter et perpetuus vicarius dicte ecclesie, et produxit quosdam honorabiles et circumspectos viros dominos, videlicet Swenonem Petri, Nicolaum Olaui, canonicos predicte ecclesie beate Marie virginis, Johannem Henrici, fierdingesman, Hinzen baghemester, Johannem van Deuenter, Johannem Thukonis, Jacobum Petri, Marquardum Tydekinj et Johannem Kreuet, laicos et oppidanos dicti [oppi]di Haffnis dicte diocesis tamquam testes pro verificacione cuiusdam scotacionis siue resignacionis curie cum edificijs et pertinencijs honeste domine Marine relicte quondam Nicolai dicti Wyder et al[tare trium re]gum in predicta ecclesia beate Marie virginis existentens coram me notario publico et testibus memoratis ipsosque ... instanciis et quantum melius potuit, instantissime coniunctim et singillatim petiuit et requiesci ...... iis propter deum et iusticiam. Si ipsis de aliqua resignacione et scotacione, sic ut premittitur, que dudum publice coram proconsulibus, consulibus et tocius communitatis jn publico consistorio in consueto et foro prope Dyngh ....... pidi .... et quicquid inesset veritati quatenus propter deum et iusticiam et quo tractatui .... riit suum .......... veritatis. Quicquid testes sic inducti et producti post interlocucionem .... deliberacionem inter eos habitas ....... issa matura premeditacione ex certis ipsorum consciencijs concorditer et vnanimiter deposuerunt et testificati fuerunt sub vna voceque dixerunt, et quilibet ipsorum singillatim(!) dixit, deposuit et testificauit in hec verba videlicet: Nos Sweno Petri, Nicolaus Olaui canonici, Johannes Hinrici, Hintze Haghemester, Johannes van Deuenter, Johannes Thukonis, Jacobus Petri, Marquardus

II s.70

Tydekinj et Johannes Kreuet dicimus et veritatem testificamur, quod manifestum et notorium est, quod dudum de anno presenti in quadragesima proxima preterita die lune post dominicam reminiscere hic Haffnis in communi placito publico proprio pa dinghe coram aduocato, proconsulibus, consulibus et tocius communitatis huius presentis opidi quidam Petrus Sweege eciam opidanus dicti opidi habens secum honestam dominam Marinam relictam quondam Nicolai Wyder, et ipsa Marina manus suas super spatulas ipsius Petri Swege in signum firmitatis, exposicionis et proposicionis tenuit tamquam procurator et prelocutor prefate domine, ipsa personaliter consenciente et astante, verbum tenens et dixit: Venerandi viri, domini advocatus, proconsules, consules et bona communitas huius presentis opidi, hic est domina Marina vxor legitima relicta quondam Nicolai Wyder etc., curiam suam propriam cum domo sua lapidea cum omnibus attinencijs suis, quam inhabitauit et inhabitat, die hodierna spontanea mente dudum cessit et donauit, ut super hoc littere publice sunt confecte jn salutem animarum suarum ad altare trium regum in ecclesia beate Marie virginis hic Haffnis perpetuis temporibus, et eandem curiam ipsa hic similiter coram vobis cum omnibus pertinencijs suis ac attinencijs publice ad dictum altare dat, cedat et resignat et eandem hic venerabili viro domino Johanne Hermanni perpetuo vicario in predicta ecclesia presenti et acceptanti presentat, constituat et jn nomine patris et filij et spiritus sancti tamquam gubernatorem, prouisorem et rectorem assignant, cum humilima peticione, quod reuerencie vestre de super vellent in signum firmitatis ac robur fidei sigillis vestris ..... que ....... cessioni, resignacioni ..... et quomodolibet oportuna. Quamquidem sigillacionem et roboracionem prefati domini aduocatus, proconsules, consules et communitas omnino facere noluerunt et recusarunt etc. Insuper eadem hora jn stuba curie predicte Marine jpsa tune in lecto, mente et corpore sana et in pedibus Langwida existentis similiter jn mei notarii publici et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia constituta, non vi, metu, nec errore inducta, sed spontanea mente ratificauit, affirmauit et approbauit omnia prescripta velle tenere et habere velle perpetua duratura, eaque predictus Petrus Swege nomine et ex parte ipsius in publico placito communi predicte ville coram predictis aduocato, proconsulibus, consulibus et communitate fecerat et resignauerat, super quibus ipsam ecclesiam dudum quandam litteram desuper cessionis, donacionis et resignacionis cum suo sigillo proprio et aliorum proborum nobilium et honestorum virorum litteras

II s.71

desuper confectorum sigillauerat et subiunxit, quod ipsa jn veritate vltra duos annos continuo dicto domino Johanne Hermanni eciam tunc presenti et astanti pro dicta domo siue curia, quod eandem presencialiter jnhabitauerat, certam summam pecuniarum pro pensione tamquam a prouisore et vicario dicti altaris dederat, et adhuc in futurum omni anno pro predicta curia sibi et successoribus suis pensionem et pecuniam dare, si jnhabitare vellet, oporteret, super quibus omnibus et singulis premissis prefatus dominus Johannes Hermanni me notarium publicum requisiuit infrascriptum, quatenus sibi super premissis vnum uel plura publicum uel publica conficerim instrumenta. Acta sunt hec anno domini, jndicione, pontificatu, mense, die, hora, locis et alijs, quibus supra, presentibus ibidem in primo actu honorabilibus et circumspectis viris dominis, videlicet Nicolao Cristerni, Laurencio Johannis, perpetuis vicariis, presbiteris ecclesie beate Marie virginis, et Laghone Yuari presbitero et in secundo actu dominis Petro Baard canonico, Johanne Alberti, Nicolao Cristerni, perpetuis vicariis, Laghone Yuari presbitero predicto, et Johanne Odmari laico et incola dicti opidi Haffnensi, dicte Roskildensis diocesis, testibus cum ipsorum impendentibus sigillis ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Johannes Moch, clericus Brandeburgensis diocesis, publicus sacra jmperiali auctoritate notarius juratus osv.

Seglet fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Udenpaa: Instrumentum altaris trium regum de dotacione et scotacione curie her Oluf Axselsson.

II s.72

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:12:51 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top