eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.45

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 61
Nummer: 45


<-Forrige . Indhold . Næste->

45.

22 Juni 1433.

Hr. Johannes Henrichsen skøder til Kapitlet en Gaard i Nikolaj Sogn i Tyskemannegade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Jacobus Scrædder, aduocatus ville Haffnensis, Andreas Laurencii et Arnoldus Krwse, proconsules, Johannes Jenson dictus Wat, Jacobus Swenson, Petrus Jenson et Nicolaus Jwde, consules ibidem, salutem in domino. Constare volumus vniuersis presentibus et futuris, quod sub anno domini mcdxxx tertio feria secunda ante festum natiuitatis sancti Johannis baptiste coram nobis et aliis fidedignis in placito ville Haffnensis propter hoc specialiter constitutus honorabilis vir dominus Johannes Hinrici presbiter, perpetuus vicarius ecclesie Roskildensis, fundum suum cum omnibus edificiis suis in ipso constitutus in parochia sancti Nicolai apud plateam dictam Thyeskemannegade ad austrum Haffnis situm, quem post mortern patris sui pie memorie iure hereditario habuit, venerabili capitulo Haffnensi scotauit et ad perpetuam possessionem libere assignauit, honorabili viro domino Johanne clerico, decano ibidem, huiusmodi scotacionem ibidem acceptante, quod vidimus et audiuimus, presentibus literis protestamur et sigillis nostris in mayorem euidenciam confirmamus. Datum anno, die et loco supradictis.

Af Seglene er Nr. 3 i Behold. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.61

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 23 18:01:15 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top