eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.32

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 48-49
Nummer: 32


<-Forrige . Indhold . Næste->

32.

26 April 1424.

Abraham Sæmundsen skøder til Raadmand Lars Vinnere en Gaard i Raadhusstræde ligeoverfor Raadhuset.

Omnibus presens scriptum cernentibus Abraham Semundi villanus Haffnensis salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a discreto viro Laurencio Winnere consule Haffnensi latore presentium vnam curiam sibi prius impigneratam [austra]liter a pretorio, mediante tamen communi platea dicta Rathusstræde, in parochia sancti Petri Haffnis sitam, quam quidem curiam cum dilecta vxore sua Katerina, quam pronunc habet, habuit, cum singulis pertinentiis suis, scilicet longitudine et latitudine, sicut Petrus Ørn ab ipso prius in conductu habuit, preter illam partern terrule occidentalem, quam a dicto Laurencio specialiter concessam habuit, a proximo festo pasche et sic ad duodecim annos continuos immediate subsequentes, veraciter conduxisse, sub conditionibus infrascriptis, primo quod ego prenominatus Abraham predicto Laurencio Wynnere de ipsa curia ratione pensionis duodecim cum dimidio solidos grossorum duobus terminis anni, videlicet dimidium pensionis in festo sancti Michaelis et aliud dimidium in festo pasche persolvam expedite quolibet annorum duodecim predictorum, .... notabile edificium in dicta curia meliorauero siue de nouo construxero aut pontes ad vsum .... elapsis predictis duodecim annis, secundum arbitrium quatuor virorum discretorum .... me uel heredibus meis per ipsum vel heredes suos, si sibi pl .... aut sibi .... ego prescriptus Abraham in dicta .... annuatim dando postea sicut prius, donec predicta edificia, vt prescriptum est, a me vel heredibus meis per ipsum vel heredes suos integraliter redempta fuerint per presentes. Item si ego prenominatus Abraham vel heredes mei in aliquo predictorum duodecim annorum vltra prefixos terminos scilicet Michaelis et pasche in sub .... pensione tardauerimus et pre .... tarda solutione idem Laurencius Wynnere dampnum quoduis .... tunc ego dictus Abraham vel heredes mei ipsi Laurencio vel heredibus suis totum dampnum, quod proinde ipsi fuerit, vna cum annua pensione sine aliquo reclamationis scrupulo reddere et refundere verissime teneamur. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum,

II s.48

scilicet Petri Michaelis, consulis Haffnensis, Nicolai Jude, et Jacobi Michaelis, villanorum ibidem, presentibus est appensum. Datum anno domini mcd..iiij feria quarta pasche.

Udenpaa: Littera capituli super curia occidentaliter ab ecclesia beate Marie virginia iuxta pretorium. Afskrift af Langebek i Diplomatariet i Geh. Ark. efter »Orig. membr. mutil. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

II s.49

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 9 15:38:09 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top