eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.31

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 47-48
Nummer: 31


<-Forrige . Indhold . Næste->

31.

2 April 1424.

Lars Nielsen Roodde i Skiby sælger sin Gaard paa Nørregade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Laurencius Nicolai dictus Roodde villanus in Skiiby salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presenteset futuri, quod recognosco me viro discreto et honesto Andree dementis villano Haffnensi latori presencium fundum meum in iure hereditario post mortem parentum meorum pie memorie legaliter aduolutum in parochia sancti Petri in Nørregade Haffnis inter curiam ecclesie sancti Petri spectantem, in qua quidam Haquinus sartor pronunc residet, et curiam cuiusdam Johannis Magni contigue situatum pro viginti quatuor marcis argenti bone monete et datiue vendidisse perpetuo possidendum. Vnde obligo me meosque heredes dicto Andree Clementis et heredibus suis dictum fundum cum omnibus pertinenciis suis, videlicet longitudine et latitudine, nullis penitus exceptis, liberare, appropriare et disbrigare totaliter per presentes sine contradictione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, scilicet domini Asceri Johannis presbiteri, perpetui vicarii in ecclesia Haffnensi, Laurencii Winnere et Nicolai

II s.47

Jnguari, consulum Haffnensium, presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdxxiiij dominica medie quadragesime.

Det første Segl fattes. Nr. 2 er Jomfru Maria, Nr. 3 et Skjold med en Lilie, Nr. 4 et Skjold med et Bomærke. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.48

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 9 15:37:05 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top