eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.29

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 45-46
Nummer: 29


<-Forrige . Indhold . Næste->

29.

21 Marts 1423.

Peder Nielsen, Kannik i Roskilde, og hans Søster give for deres Sjælemesse i Roskilde Domkirke 2 Boder nordøst for deres Gaard Strandgaard, der ligger ved Havet.

Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus Nicolai canonicus Roskildensis salutem in domino. Quoniam homini nichil de terrenis supererit, nisi id solum, quod vita comite in pios vsus nouerit commutare, quod ego sollicite considerans volensque diem extremi judicii, in quantum michi ab alto conceditur, misericordie operibus preuenire, recognosco me de consensu dilecte sororis mee Agnetis in remedium animarum nostrarum necnon et nostrorum parentum honorabilibus viris dominis perpetuis vicariis in ecclesia Roskildensi, qui pro tempore fuerint, duas tabernas Hafnis a borientali parte a curia nostra prope mare dicta Strandgarth contigue sitas, dantes septem solidos grossorum pro pensione annuatim nobis jure hereditario post mortern matris nostre dilecte aduolutas inter viuos donasse et ad manus eorum libere assignasse ac per presentes legaliter scotasse iure perpetuo possidendas, tali prehabita conditione, quod dicti perpetui vicarii duos solidos grossorum de dictarum pensione tabernarum altari ani-

II s.45

marum in ecclesia beate virginis ibidem constructo dabunt annuatim, de residuo vero pensionis dictaram tabernarum idem perpetui vicarii duo anniuersaria in remedium animarum supradictarum parentum nostrorum et nostrarum, vnum videlicet circa festum sancti Valentini martiris cum vigiliis et septem missis vna tantum cantata et sex lectis, secundum vero circa festum sancti Johannis baptiste similiter cum vigiliis et totidem missis habeant perpetuo celebrare. Ita quod quilibet celebrans predictas missas pro labore suo habeat vnum solidum Lubicensem videlicet quatuor sterlingos currentis monete, residuum vero inter prefatos vicarios, qui vigiliis et misse interfuerint, sine intermissione distribuatur. Item si dicte taberne per ruinam seu per quemcunque alium modum opinatum uel inopinatum desolate fuerint, extunc dictum altare vna cum predictis vicariis pro parte sua contribuat ad reedificationem earundem vel a subleuatione dictorum duorum solidorum grossorum cessabit, donec sepedictis vicariis pro edificiis fuerit plenarie satisfactum. Item si propter defectum familie dicte taberne non inhabitantur, ita quod de eis pensio non datur, extunc sepedicti vicarii ad solutionem predictorum duorum solidorum grossorum medio tempore minime sint astricti, donec pensio iterum datur de eisdem. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis honorabilium virorum dominorum decani Roskildensis, Michaelis Clementis et Ingemari Tuonis, concanonicorum meorum Roskildensium, presentibus duxi appendendum. Datum anno domini mcdxx tertio, dominica passionis.

Det sidste Segl fattes. Orig. paa Perg. i Arne Magn. Saml. paa Univ. Bibl.

II s.46

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 2 18:17:04 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top