eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.27

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 44
Nummer: 27


<-Forrige . Indhold . Næste->

27.

1420.

Thingsvidne om Skøde paa en Gaard i St. Peders Sogn.

Omnibus presens scriptum cernentibus Hinricus van Berghen, proconsul Hafnis, Ing .... aduocatus ciuilis ibidem, Johannes Jacobi, Hans Jensson dictus Wat, consules, Sone Baghere, Nis Jude et Matthias Joh .... salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod sub anno domini mcdxx, feria secunda proxima post dominicam .... coram nobis in placito nostro ciuili necnon pluribus fidedignis predictum placitum protunc visitantibus constitutus , . . . Axlen Thurson conciuis noster, viro discreto Mathie Petri dicto Bemen quandam curiam suam cum omnibus attinentiis suis, nullis demptis, in parochia beati Petri Hafnis sitam, necnon medietatem vnius fundi contigu .... alienauit, scotauit et ad manus totaliter assignauit in eodem placito iure perpetuo possidendam. Recognoscens se plenum et sufficiens precium a predicto Matthia secundum proprium velle integraliter subleuasse. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno, die et loco supradictis. Quod vidimus et audiuimus protestamur.

Udenpaa: Littera scotacionis Mathie Bemin super vna curia in Radhusstrædhet. Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.44

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 2 18:15:10 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top