eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.26

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 43-44
Nummer: 26


<-Forrige . Indhold . Næste->

26

13 Dec. 1419.

Skøde paa en Grund sønden for Pilegaard paa Hjørnet af Povlstræde.

Omnibus presens scriptum cernentibus Jacobus Clementis decanus Hafnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me viro discreto Johanni Nielson meo conciui quendam fundum meum in parochia sancti Nicholai Hafnis australiter a Pilegarth situm cum omnibus et singulis pertinentiis suis, nullis exceptis, in latitudine versus communem plateam xix vlnas Selandenses, in longitudine vero versus Pauelstræde liij vlnas Selandenses, cum omni iure vendidisse, scotasse et ad manus in placito nostro ci-

II s.43

uili veraciter assignasse perpetuo iure possidendum. Insuper recognosco me plenum et sufficiens precium pro predicto fundo cum pertinentiis suis, nullis exceptis, a predicto Johanne Nielson et heredibus suis secundum proprium velle plenarie subleuasse. Hoc adiecto, quod obligo me et heredes meos predicto Johanni Nielson et heredibus suis predictum fundum cum pertinentiis suis, nullis demptis, appropriare, disbrigare et secundum leges terre liberare ab impetitione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Boecii Clementis, fratris mei, Henekini Jacobi, Thorkilli Smith, Thrugoti Pæthersøn, Johannis Pribe et Johannis Henekesøn presentibus est appensum. Datum anno domini mcdxix, die sancte Lucie virginis gloriose.

Udenpaa: Paa jord ij Pilestrede. Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh. Ark. efter Orig. i Nicolaj Kirkes Arkiv.

II s.44

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 2 18:14:01 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top