eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.25

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 42-43
Nummer: 25


<-Forrige . Indhold . Næste->

25.

29 Sept. 1417.

Pantebrev paa en Gaard i Tyskemannegade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Gadensteen ciuis Hafnensis salutem in domino. Notum facio vniuersis presentibus et futuris, quod recognosco me nobili viro Johanni Petri armigero presentium exhibitori in triginta marcis argenti legalis bone et datiue monete teneri et esse veraciter obligatum, pro quibus quidem triginta marcis argenti eidem Johanni Petri curiam meam, in qua nunc personaliter resideo, in australi parte in quodam angulo a communi platea dicta Thytheskemanne gade Haffnis sitam, vna cum omnibus et singulis suis pertinentiis, duabus domibus dictis bodher a boreali parte contiguis a dicta curia duntaxat exceptis, inpignero per presentes, ipso die beati Michaelis, qui pro termino redemptionis omni anno habeatur, per me vel meos heredes, ab ipso vel suis heredibus pro triginta marcis argenti redimendam. Si vero in dicto solutionis termino defecero, quod absit, extunc idem Johannes Petri et sui heredes pretextu dampni et interesse ratione dicte pecunie debito

II s.42

solutionis termino, vt premittitur, non solute, pensionem, redditus et obuentiones a dicta curia, videlicet tres marcas argenti percipiant annuatim, in sortem principalis pecunie minime computandas, donec dicta curia per me vel meos heredes ab ipso Johanne Petri vel suis heredibus pro dictis triginta marcis argenti legaliter redimatur, addito insuper, quod si dictam curiam alicui vendere vel pro maiori summa pecunie exponere vel inpignerare, necessitate cogente, debeam, extunc eidem Johanni Petri vel suis heredibus et nulli alteri dictam curiam pro consimili pecunia vel pretio competenti inpignerare vel vendere me astringo. Volo etiam et ex deliberato animo consentio, quod pensio dicte curie dicto solutionis seu redemptionis termino summam sequatur principalem in summam principalis debiti minime computanda. Hoc adicito, quod si eandem curiam per incendium vel guerram, quod absit, quomodolibet contigerit desolari, extunc quidquid idem Johannes Petri vel sui heredes in dicto fundo edificauerit vel edificauerint, meliorauerit vel meliorauerint, qualem eis pro eisdem reedificationibus et meliorationibus recompensam faciam, seu heredes mei faciant, stabit ad arbitrium quatuor discretorum ex vtraque parte eligendorum. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Andree Laurenzsøn et Henrici van Berghen, proconsulum Haffnensium, Johannis Jacobi, Laurencii Winnere, Bertoldi Qwaatz et Arnoldi Krusæ, consulum ibidem, presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdxvij ipso die beati Michaelis archangeli.

Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh. Ark. efter »Orig. membran, af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«. Langebek beskriver Seglene saaledes: 1, et Bomærke. 2, en Figur i Skjoldet som en Hestesko. 3, Hinricus van dem Berghe, Skjoldet forslidt. 4, Bomærke. 5, S. Laurentii Nicolai, en fransk Lilie i Skjoldet. 6, Skjoldet delt lige nedad, i første halve Del en halv flakt Ørn, i den anden er ligesom et Søblad eller stort Hjerte. 7, Bomærke.

II s.43

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 2 18:12:40 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top