eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.23

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 41-42
Nummer: 23


<-Forrige . Indhold . Næste->

23.

1 Feb. 1412.

Lejebrev paa en Grund tilhørende Dekanatet.

Omnibus presens scriptum cernentibus Jacobus Clementis decanus Hafnensis salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me discreto viro Conrado Pellifici latori presencium, villano Hafnensi, fundum meum ad mensam decanatus mei Hafnensis spectantem, quem quidem fundum idem Conradus pronunc tenet et inhabitat ad dies suos et dies vxoris sue Gese sub modis et condicionibus sequentibus conductiue dimisisse. Primo quod idem Conradus et Gese michi uel successori meo, qui pro tempore fuerit, festo beati Martini confessoris et pontificis quatuor solidos grossorum pro pensione dicti fundi soluant annuatim. Item dictis Conrado et Gese de medio sublatis predictus fundus vna um edificiis omnibus et singulis in ipso constructis michi uel successori meo sine vlla refusione libere cedat quorumcumque reclamacione et excepcione non obstante, verumtamen liberi predictorum Conradi et Geses(!) prenominatum fundum pro prescripto locagio et pensione, scilicet quatuor solidorum grossorum in pretacto tercio beati Martini soluendorum, nullo modo eis augmentandis eciam ad dies suos habeant pro suis vsibus libere ordinandum, vt parentes eorum habuerunt, dummodo dictum fundum in bono statu tenuerint et ser-

II s.41

uauerint cura edificio competenti, quodque cito non fecerint, michi uel successori meo presentes litteras reuocandi libera sit facultas. Datum anno domini mcdxij profesto purificacionis beate virginis. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillo venerabilis capituli Hafnensis est appensum.

Udenpaa: Litera quedam locacionis. Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.42

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 2 18:09:30 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top