eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.22

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 40-41
Nummer: 22


<-Forrige . Indhold . Næste->

22.

16 April 1406.

Arvingerne efter en Søn af Mathæus af Taarnby sælge deres Arvedel til Anders Nielsen Horn.

Omnibus presens scriptum cernentibus Nicolaus Boson proconsul Hafnensis, Nicolaus Wider, Johannes Jacobi, Magnus Nicolai, consules eiusdera ciuitatis, salutem in domino. Notum facimus presentibus et futuris, quod sub anno domini mccccvj feria sexta ante dominicam quasi modo geniti coram nobis in consistorio nostro Hafnis quedam Cecilia quondam vxor Mathei de Thornaby in Amaghæ vna cum filia sua Thowæ Mattessedottær fuerunt constitute, que ambe vnanimi consensu bona mobilia et immobilia, que ipsis post obitum filii predicte Cecilie et fratris dicte Thowæ Johannis Michaelis iure here-

II s.40

ditario cesserunt, cuidam discreto viro Andree Nicolai dicto Horn vendiderunt perpetuo possidenda pro summa pecunie, in qua predicte Cecilia et Thowa reddiderunt se contentas. Que quidem bona ipse Johannes Michaelis bone memorie post mortem vxoris sue Cristine Hennikæsdottær hereditarie acquisiuit. Item ex quo predicte Cecilia et Thowa istius dicte empcionis secundum terre iura et leges non sufficiebant, nec potuerunt scotacionis et debite appropriacionis dare hic omne complementum, nec potuerunt bene ad partes alienas se transferre, supplicabant in presentia nostra loco et die supradictis nobili viro Gudmundo Diengn (i.e.: Diegn) de eius discrecione confise, quatenus ipsi Andree predicta bona sita in Malmøghæ ad dictam hereditatem pertinencia scotare et appropriare velit secundum leges terre tanquam presentes essent persone antedicte et eidem plenam dederant potestatem, si eiusdem labores huiusmodi conuenirent caritati. In huius rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus appendenda. Scriptum anno, die et loco supradictis.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. 4 Segl hænge under, det første har et Bomærke i et Skjold, det andet et skraadelt Skjold med en Stjerne i hver Afdeling. De andre ere Bomærker.

II s.41

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 2 18:08:20 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top