eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.20

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 33-34
Nummer: 20


<-Forrige . Indhold . Næste->

20.

24 Dec. 1403.

Thingsvidne om et Skjøde paa en Gaard i Nørregade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus Krafsæ, Nicolaus Widær, proconsules, Olauus Tulæson, aduocatus, Laurencius Winnæræ, Johannes Jacobi, Henricus van Berghæn et Jacobus Johannis, con-

II s.33

sules Hafnenses, salutem in domino. Coram omnibus, quorum interest vel interesse poterit quomodolibet in futurum, in verbo veritatis per presentes vniuoce protestamur, quod sub anno domini mcd tercio, vigilia natiuitatis domini in placito nostro ciuili pluribus fidedignis presentibus constitutus honorabilis vir et discretus dominus Ascerus Petri, presbiter Roskildensis dyocesis, quandam curiam cum omnibus pertinenciis suis in platea Nørrægadæ in parochia beate Virginis Hafnis sitam, eidem domino Ascero Petri, matri sue nomine Thyræ fratribusque suis videlicet Matheo Petri et Johanni Petri hereditario iure jnuicem spectantem cuidam conciui nostro Petro Jacobi tam ex parte matris fratrumque suorum quam ex parte propria vendicionis titulo alienauit et scotauit, prout consensus et voluntas personarum antedictarum in eodem placito nostro ad hec accedebat, iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno et die quibus supra.

Af Seglene findes kun Nr. 3 og 5, med Bomærker. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Udenpaa med en senere Haand: Thette breff er tiil then gord som wi køpte aff Helligestis ligennes poo Nørregadhe.

II s.34

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 26 17:20:10 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top