eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.19

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 33
Nummer: 19


<-Forrige . Indhold . Næste->

19.

3 Maj 1403.

Lejebrev paa 17 Aar paa 2 Grunde i Nikolaj Sogn.

Omnibus presens scriptum cernentibus Henricus de Bergh consul Hafnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me ex consensu et voluntate dilecte vxoris mee Taalæ discreto viro Johanni Olaui conuillano meo Hafnensi et suis heredibus duos fundos meos, vnum scilicet in quo idem Johannes Olai nunc residet, et alterum jam desolatum, statim retro illum fundum, qui pertinet ad altare apostolorum, Hafnis situm extendentem se in parte sua inferiori ad fundum sancti spiritus, in quo Frendo Tymberman pronunc habitat, in parochia sancti Nicolai Hafnis sitos, a festo s. Michaelis jam instante et sic ad decem et septem annos continuos pro annua pensione, videlicet quatuor solidorum grossorum infra diem s. Michaelis vel ad vltimum in ipso die s. Michaelis sine omni vlteriori protractione annuatim inde dandis dimisisse conductiue. Tali conditione premissa, quod ipsis decem et septem annis elapsis quecunque edificia in ipsis fundis vel in aliquo ipsorum reperta tunc fuerint, secundum arbitrium quatuor discretorum vtrimque eligendorum estimentur et taxentur per me vel meos heredes, si sic placuerit redimenda, si vero non placuerit edificia sua redimere, extunc ipse Johannes et sui heredes predictos fundos pro quatuor solidis grossorum, vt prius conductiue habeant annuatim, donec edificia sua per me vel meos heredes ab ipso vel suis heredibus redempta fuerint, vt prefertur. Ipsis eciam edificiis sic redemptis, idem Johannes Olaui et sui heredes ad conducendum postea ipsos fundos et edificia pro competenti precio ceteris preferentur. Item predictis quatuor solidis grossorum prefato termino annuatim non solutis, extunc michi et heredibus meis presentes litteras reuocandi et predictos fundos ad voluntatem nostram libere ordinandi plena sit potestas. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum, videlicet Laurencii Vynneræ consulis Hafnensis et Nicolai Andree villani jbidem presentibus est appensum. Datum anno domini mcd tercio, die inuencionis sancte crucis.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.33

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 26 17:18:37 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top