eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.181

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 168
Nummer: 181


<-Forrige . Indhold . Næste->

181.

10 Okt. 1492.

Bo Jakobsen lejer af Kapitlet en Gaard ligeoverfor den Badstue, der hedder Strandstuen.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Boecius Jacobi ciuis Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi vnam curiam ecclesie beate Marie virginis pertinentem ex opposito balnei Strandstwen uolgariter dicti sitam, quam Nicolaus Hyort pie memorie quondam inhabitauit, ad dies meos, vxoris mee Karine, qnam modo habeo, necnon liberorum meorum de nobis genitorum conductiue recepisse sub condicionibus infrasriptis. Primo videlicet quod prefatam curiam bene edificemus, edificatamque in bono statu cum tectura conseruemus. Item edificia modo constructa uel per amplius construenda nullomodo vendamus nec quomodolibet alienemus sine consensu capituli supradicti. Item quod ego et vxor mea predicta necnon liberi nostri ad dies nostros nouem marcas Lubicenses, dimidietatem ad festum pasce, aliam dimidietatem ad festum Michaelis tutoribus, qui pro tempore fuerint, in bona moneta et bene datiua tempestiue et expedite erogemus. Item tributa et alia queuis onera curiis ecclesie temporibus nostris incumbentia absque vlla recompensa uel falcidia soluere teneamur osv. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum scilicet Bundonis necnon Tuonis Monk ciuium Haffnensium. Datum anno domini mcdxcij die beatorum Gereonis et sociorum.

Tre Segl hænge under. Orig paa Perg. i Geh. Ark. Udenpaa: Recognicio Boecij Jacobi circa balneum.

II s.168

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 21.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top