eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.18

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 32
Nummer: 18


<-Forrige . Indhold . Næste->

18

27 Okt. 1402.

Skjøde paa en Gaard vest for St. Nikolaj Kirkegaard, imellem 2 Gader.

Omnibus presens scriptum cernentibus Martinus Godecheson ciuis Hafnensis salutem in domino sempiternam. Constare volo vniuersis presentibus et futuris, me discreto viro latori presentium Alexandre Jensson curiam meam, cui nunc insideo, immediate iuxta cimiterium beati Nicholai ibidem ad occidens inter ambas plateas regales sitam, cum fundo, domibus et edficiis inibi constructis, pro competenti pretio cum omni iure mihi in eisdem videlicet fundo, domibus et edificiis pertinente in perpetuum vendidisse, tali racione quod ego Martinus et vxor mea Gesæ dimidiam partem prefate curie videlicet borialem cum domibus et edificiis in ea constructis ad dies nostros et ad vsum nostrum libere habeamus disponendam absque vlla pensione inde danda. Nobis vero ambobus de medio sublatis, extunc predictus Alexander vel sui veri heredes infra proximum primum annum nostrorum amborum mortem consequentem in prompta pecunia bona et datiua currentis monete et nullo alio valore tutoribus ecclesie beati Nicholai Hafnis tunc existentibus duodecini marchas argenti absque omni calumpnia dabit vel dabunt in fabricam ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum, videlicet Johannis Nicholai, Johannis Jonson et Hanees Byswen est appensum. Datum anno domini mcdij vigilia apostolorum Symonis et Jude.

Langebeks Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. efter »Orig. memb., laant af Hr. Bentzen paa Banqven 1757«.

II s.32

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 26 17:14:34 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top