eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.171

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 160
Nummer: 171


<-Forrige . Indhold . Næste->

171.

21 Dec. 1488.

Kannik Simon Lavrensen giver Frue Kirke en Gaard i Klosterstræde.

Omnibus et singulis presens scriptum inspecturis Symon Laurencij canonicus Haffnensis salutem in domino sempiternam. Cum pro rebus temporalibus et perituris bona comparantur eterna, maxime dum pias elemosinas in terris facimus deo gratias, per quas prima in celis sempiterna speramus. Dictum veritate qui relinquerit domum, agrum etc., propter me, centuplum accipiat et vitam eternam possidebit. Hac igitur exhortacionis ewangelice doctrina sufficienter amonitus et instructus atque pio misericordie zelo inductus atque motus ad laudem dei omnipotentis et honorem intemerate virginis genitricis eiusdem necnon salutem anime mee parentumque meorum vnum fundum et juriam meam .... edificatam in vico, qui vulgariter dicitur Closterstredith, ex opposito monasterij fratrum minorum Haffnis occidentalis .... Eerhardi Aurifabri et bodam quondam Jacobi Epy tonsoris pie memorie latrinsicus situatam ..... sartor erexit, dudum et inhabitauit, cum omnibus antedicte curie juribus et pertinenciis ..... millesimo quadringentesimo octuagesimo octauo die ...... scilicet Rorate celi desuper imbres pluviales.

Seglene fattes. Meget defekt. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.160

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 18.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top