eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.17

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 30-32
Nummer: 17


<-Forrige . Indhold . Næste->

17.

1 Okt. 1402.

Pantsættelse af en Gaard med et Stenhus i St. Peders Sogn sønden for Raadhuset paa den anden Side af Gaden.

Omnibus presens scriptum cernentibus Olauus Johannis villanus Hafnensis salutem in domino sempiternam. Notum facio vniuersis presentibus et futuris, quod recognosco me viro discreto Martino Gregorii in Bakhswærthæ in triginta duabus marcis argenti in alba moneta legali Syalendie et datiua et non alio rerum valore ratione

II s.30

veri mutui teneri et esse veraciter obligatum. Pro qua quidem pecunie summa eidem Martino Gregorii dimidietatem cuiusdam curie in parochia beati Petri Hafnie, videlicet juxta pretorium vno saltem vico intermedio contigue ad australem et immediate juxta curiam, quam pronunc inhabitat Johannis Nicolai, in qua quidem curia quedam domus lapidea est instructa ad borealem, nec non ab ecclesia beate Virginis directe ad occidentalem partes(!) site. Cuius vero curie vnam medietatem cum vna taberna et fundo apud portam ipsius curie de quadam discreta matrona nomine Cristina Abrams bone memorie, alteram vero medietatem de quodam Ebbone Abramsøn predicte Cristine filio, prout placitum ville Hafnensis minime latet, iusto emptionis titulo acquisiui. Iam supradicte curie dimidietatem borealem cum omnibus pertinentiis suis humidis et siccis, alte basseque in dicta dimidia curia seu fundo qualitercunque constitutam cum memorata taberna et ipsius taberne fundo iuxta communem piateam ab antedicte porta curie in austrum mensurando septem vlnas Syalendenses, vno quarterio minus, in latum nec non infra curiam ad occidens decem vlnas Syalendenses in longum continentem, sicque deinceps totius ipsius curie dimidium spatium ad vtrumque finem mensurando ad triginta annos continuos nullatenus redimende inpignero per presentes sub conditionibus infrascriptis, quod prelibatus Martinus Gregorii suique heredes dimidietatem curie prenotate disponendi, ibique de nouo iuxta suorum facultatem et beneplacitum edificandi atque ad vsus suos omnimodos sine quorumlibet contradictione convertendi, donec per me vel meos heredes ab ipso Martino vel suis heredibus legittime redimatur, liberam habeant potestatem. Item supradictis triginta annis elapsis, si mihi vel heredibus meis sepedictam dimidiam curiam redimere contigerit, extunc omnia edificia, cuiuscunque nomine censeantur, per ipsum Martinum suosve heredes ibidem constructa sine instaurata secundum discretionem et arbitrium sex virorum fidedignorum vtrimque sumendorum ante summam principalis debiti in tali moneta, vt premissum est, et nullo alio valore, die quo principalis summa persoluatur, redimantur, diesque sancti Michaelis pro redemptionis termino semper habeatur. Item facultate redimendi dimidiam curiam antedictam per me seu heredes meos se suppetente, extunc ego in proximo die placitali ante festum sancti Johannis baptiste in placito Hafnensi coram fidedignis anno, quo redimatur, eidem Martino suisve heredibus publice declarabo aut heredes mei declarabunt. Item obligo me et heredes meos ipsi Martino heredibusque suis sepe dictam dimidiam curiam ad appropriandum et disbrigandum ab impetitione

II s.31

quorumcunque, et si propter defectum mee appropriationis seu disbrigationis ab ipso vel heredibus suis deuicta fuerit, ad indempnem conseruandum et indempnes. Item non negleeto, quod quicquid idem Martinus vel heredes sui de prefata dimidia curia vsque ad redemptionis diem perceperit seu perceperint, in summam principalis debiti minime computetur. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis honorabilium virorum, videlicet dominus Jacobi dementis, decani Hafnensis, Petri Lungæ, ......., canonicorum ibidem, Nicolai Boson consulis et Magni Krafsæ villani ibidem presentibus est appensum. Datum anno domini mcd secundo die sanctorum Remigii et Vedasti pontificum.

Langebeks Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. efter »Orig. membr. mutil. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

II s.32

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 26 17:13:26 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top