eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.16

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 29-30
Nummer: 16


<-Forrige . Indhold . Næste->

16.

2 Juni 1401.

Vidisse af et Pantebrev paa en halv Gaard mellem Johannes Godensteens Gaard og Thomas Tagesens Stenhus.

Omnibus presens scriptum cernentibus nos Jacobus Johannis prouisor castri Hafnensis, Hermannus Krusæ, Nicholaus Boson, proconsules, Petrus Andree aduocatus ciuilis, Johannes Jacobj, Johannes Boson, Mathias Rud et Henricus de Bergh, consules ibidem, salutem in domino. Coram vniuersis presentibus et futuris in veritate nostra protestamur firmius in hiis scriptis nos presentes fuisse, vidisse et diligenter examinasse, quod lator presencium Thomas Thageson vir discretus conciuis noster nobis dilectus litteram quandam apertam non rasam, non abolitam nec in aliqua sui parte viciatam sibi vero datam per quendam Petrum Jacobj ciuem Hafnensem super dimiditate vnius curie, videlicet parte occidentali inter curiam Iohannis Godensten et domum lapideam eiusdam (!) Thome situate, tam in pretorio nostro quam in placito ciuili quamplurimis fidedignis presentibus nostris conciuibus, antequam perrexit versus Romani sepius legi fecit necnon publicarj, que littera in ecclesia beate Marie virginis Hafnis ipsi Thome modo surrepta prohdolor est furtiue, cuius littere tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus Jacobj villanus Hafnensis salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi, presentes et futuri, quod recognosco me viro discreto latori presencium Thome Thageson conuillano meo in viginti sex marchis argentj in albis denariis legalibus et datiuis racione veri mutuj michi per ipsum amicabiliter facti teneri veraciter obligatum sibi vel suis heredibus per me vel meos heredes in prompta pecunia predicta et nullo alio valore expedite et integraliter persoluende, pro qua quidem summa pecunie ipsi Thome Thageson dimiditatem curie mee, partem videlicet occidentalem inter curiam lohannis Godensteen et domum lapideam eiusdem Thome Thageson Hafnis si-

II s.29

tuate vna cum fundo et ceteris pertinenciis suis nullis demptis, a festo pasche proximo subsequente et sic ad viginti septem annos immediate subsequentes inpignero per presentes condicionibus prehabitis infrascriptis, primo videlicet quod ipse Thomas Thageson vel heredes sui omnes obuenciones, fructus et redditus ipsius dimidie curie subleuent omni anno in sortem debitj principalis minime computandos, donec dimidietas dicte curie per me vel meos heredes ab ipso Thoma Thageson vel suis heredibus dictis viginti septem annis elapsis legaliter redimat. Terminus autem redempcionis dimidietatis dicte curie cum edificiis festo sancti Michaelis quolibet anno sit acceptus specialiter et electus, jn quo termino si ego vel heredes mei in redimendum dimidietatem dicte curie defecerimus, quod absit, extunc dictus Thomas Thageson vel heredes suj ipsam dimidiam curiam in pignere habeant postea sicut prius, et quidquit dictus Thomas Thageson vel heredes sui in ipsa dimidia curia instaurauerint siue meliorari fecerint, hoc totum secundum arbitrium quatuor discretorum ad hoc specialiter eligendorum per me vel meos heredes ab ipso Thoma vel suis heredibus ante solucionem summe capitalis legaliter redimatur, puteus vero alterius partis curie vsui cedat vtriusque. Insuper presentibus me obligo ad appropriandum et disbrigandum predicto Thome Thageson et heredibus suis dictam dimidiam curiam ab impeticionibus cuiuscunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Hermanni Krusæ proconsul Hafnensis, Johannis Jacobi, Magni Nicholaj, conconsulum, et Mønichini Sutoris conciuis ibidem presentibus est appensum. Datum sub anno domini med primo dominica oculi. Insuper quod hec omnia prescripta certa maneant et stabilia, cum sigillis nostris presentibus appensis vnanimi consensu et voluntate spontanea presentes litteras stabiliter facimus permuniri. Datum anno domini mcccc primo, vigilia corporis Cristi in testimonium omnium premissorum.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Seglene fattes.

II s.30

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 26 17:10:50 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top