eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.156

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 149
Nummer: 156


<-Forrige . Indhold . Næste->

156.

27 Avg. 1483.

Væbner Hemming Nielsen lejer af Kapitlet en Gaard i Klædeboderne.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Hemmingus Nicolai, armiger, salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis pertinentem in vico Pannicidarum sitam, in qua quidam ciuis Haffnensis dictus Store Heyno nunc residet, ad dies meos, vxoris mee Lucie, quam nunc habeo, necnon liberorum nostrorum de nobis inuicem genitorum conductiue accepisse sub condicionibus infrascriptis. Primo quod ego et vxor mea prefata tutoribus dicte ecclesie, qui pro tempore fuerint, octo marcas Lubicenses ad dies nostros, liberi vero nostri, quos post nos relinquimus superstites, decem marcas lubicenses ad dies suos, duobus temporibus annj, videlicet medietatem infra pascha et alteram medietatem infra festum sancti Michaelis tempestiue et expedite in bona moneta et datiua pro pensione annua erogemus. Item predictam curiam bene edificemus et edificatam in bono esse et statu cum tectura lapidea conseruemus. Item edificia in dicta curia modo constructa et per amplius construenda nullo modo vendamus nec ....... locemus sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia ..... osv. In cuius rei testimonium sigillum meum vnacum sigillis discretorum virorum Mathie Johannis et Kanuti Johannis alias Scriffuer dicti ciuium Haffnensium presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxxxiij feria quarta post festum beati Bartholomei apostoli gloriosi.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.149

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 18.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top