eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.152

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 145-147
Nummer: 152


<-Forrige . Indhold . Næste->

152.

15. Sept 1481.

Notarialinstrument at Mette Hanses paa sin Dødsseng testamenterede Vikarerne en Bod i Raadhusstræde.

In nomine domini, amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno eiusdem millesimo quadringentesimo octuagesimo primo, jndictione quartadecima die vero

II s.145

Saturni quindecima mensis septembris pontificatus sanctissimi in Cristo patris ac domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno decimo, jn mej notarii publici testiumque infrascriptorum presencia constituta discreta mulier vidua Mettæ Hansses in lecto egritudinis compos racionis quamuis corpore debilis, mente tamen et intellectu sana, intendens anime sue salutem et prosperitatem testamentum suum facere disposuit, prout alta et expressa voce dixit et proposuit antea in sua incolumitate et sanitate pleno et maturo animo prius fecisse et disposuisse quandam bodam eum fundo, terra et edificiis et cum omnibus suis attinenciis, nullis demptis, in longitudine et latitudine, prout modo est et de iure esse dinoscitur in vico Radhusstræde wlgariter nuncupato, Haffnis situatam inter bodam a parte orientali, in qua modo inbabitat Lasse Lauesson, et bodam a parte occidentali, in qua inhabitat Hans Laudale, quam iure hereditario et vera legacione de consobrino suo domino Johanne Petri, quondam canonico Haffnensi, se enarrat obtinuisse et habuisse, honorabilibus viris perpetuis vicariis ecclesie collegiate Haffnensi dedit et legauit et domino Nicolao Brwn procuratorj eorundem perpetuorum vicariorum nomine et vice aliorum vicariorum eidem libere ad manus tradidit et assignauit perpetuo possidendo, tali condicione adiecta, quod vnum anniuersarium pro animabus prenarrati sui consobrini, sua parentumque suorum quolibet anno cum vigiliis et missis perpetuis temporibus in dicta ecclesia collegiata per dictos perpetuos vicarios celebretur et habeatur et dicti perpetui vicarij eidem Mette Hansses seu heredibus suis decem marcas danicas monete lubicensis darent et exponerent. Insuper dicta Mettæ Hanses mihi notario publico iufrascripto tamquam auctentice persone manu ad manum promisit se omnia ista prescripta(!) donacionem et legacionem dicte bode cum suis pertinenciis ratam et gratam velle habere perpetuis temporibus duraturam et nunquam velle reuocare, omnibus et singulis, presertis (!) suis heredibus istam donacionem et legacionem quoque modo ..... seu ..... prohibendo. Insuper dicta Mettæ Hansses commisit honorabili viro domino Michaeli Andree nomine suo, quatenus dictum Nicolaum Brwn nomine procuratorio dictorum perpetuorum vicariorum Haffnis mittent et ducent in dicte bode cum suis pertinenciis possessionem. Qui statim et incontinente missit et duxit dictum Nicolaum nomine procuracionis, que supra, in possessionem dicte bode cum omnibus suis pertinenciis ipsam ad mensam ponendo sibi claues dicte bode assignando cum omnibus iuribus suis et pertinenciis et possessionibus tradendo et assignando. De et quibus supra omnibus et singulis dictus Nicolaus Brwn a me notario pub-

II s.146

lico infrascripto sibi fieri petiit instrumentura seu instrumenta publicum seu publica. Acta sunt hec anno, indictione, die, mense, pontificatu, quibus supra, hora tercia uel quasi post meridiem in solita habitacione dicte Mettæ Hansses, presentibus ibidem honorabilibus viris et discretis dominis Jodoco Petri plebano ecclesiarum Skanere et Falsterbode, Michaele Andree presbitero Roskildensis dyocesis, Petro Trugilli clerico, Olauo Salman, Petro Brwn, ciuibus Haffnensibus, laicis eiusdem dyocesis, et Andrea Ratmagere, ibidem inductionem et super possessionis inductionem domino Olauo Laurisson, curato ecclesie Kundby presbitero et Petro Michaelis, clerico Roskildensis dyocesis, testibus ad premissa rogatis specialiter requisitis.

Et me Birgero Petri clerico Lundensis dyocesis sacra imperiali auctoritate notario publico osv.

Orig. paa Perg. med Notarialtegnet i Geh. Ark.

II s.147

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 18.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top