eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.15

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 28-29
Nummer: 15


<-Forrige . Indhold . Næste->

15.

4 Marts 1401.

Pantsættelse af et Stenhus i Tyskemannegade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Bertæ relicta Hennichini Grewensmøle condam villani Hafnensis salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me viro discreto exhibitori presencium Thome Tagheson conuillano meo in viginti marchis argenti in albis puta denariis legalibus et datiuis racione veri mutui michi per ipsum amicabiliter facti teneri veraciter obligatam ipsi Thome uel suis heredibus per me uel meos heredes in prompta pecunia predicta et nullo alio valore expedite et integraliter persoluendam, pro qua quidem summa pecunie ipsi Thome fundum meum vna cum domo lapidea et omnibus pertinenciis suis in platea dicta Thydiskemanegadæ inter curias Mønichini Sutoris et Benechini Sudenaa situm a proximo festo pasche subsequente et sic ad sedecim annos continuos immediate subsequentes inpignero per presentes condicionibus prehabitis infrascriptis, primo videlicet quod predictus Thomas Tagheson uel heredes sui omnes obuenciones, fructus et redditus de bonis sibi impigneratis, ut premittitur, emergentes subleuent omni anno in sortem debiti principalis minime computandos, donec per me uel meos heredes ab ipso Thoma uel suis heredibus dictus fundus cum domo lapidea et ceteris suis pertinenciis pro prompta pecunia in moneta prescripta legaliter redimatur. Terminus autem redempcionis ipsorum bonorum predictis sedecim annis elapsis ipso die sancti Michaelis sit acceptus specialiter et electus, jn quo termino si ego Bertæ uel heredes mei in redimendis dicta bona defecerimus, quod absit, extunc ipse Thomas uel heredes sui dictum fundum cum domo lapidea et omnia pertinencia in pignere habeant postea sicut prius, et quidquit ipse Thomas uel heredes sui in sepedicto fundo aut in dicta domo lapidea in structuris ligneis, ferreis seu lapideis instaurauerint uel interim meliorari fecerint, hoc totum secundum arbitrium quatuor discretorum vtrimque ad hoc specialiter eligendorura vna cum heredibus meis per presentes redimere me astringo ante solucionem summe principalis. Insuper obligo me ipsi Thome Tagheson

II s.28

et heredibus suis ipsum fundum cum domo lapidea et ceteris pertinenciis appropriare et deliberare sine contradictione coharedum meorum uel aliorum quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vnacum sigillis virorum discretorum, videlicet Hermannj Kruse proconsulis Hafnensis, Johannis Jacobi, Magni Nielson, consulum, et Mønichini sutoris, ciuis ibidem, presentibus est appensum. Datum sub anno domini mcd. primo, in sexta feria ante dominicam, qua cantatur Oculj.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Det 5te Segl fattes.

II s.29

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 19 16:37:35 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top