eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.141

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 135-136
Nummer: 141


<-Forrige . Indhold . Næste->

141.

29 Avg. 1476.

Der gives Aflad til dem, der besøge Frelserens Alter i Nikolaj Kirke.

Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris siue legi audituris Johannes miseratione diuina archiepiscopus Lundensis, Swecie primas et apostolice sedis legatus, Olauus Martini Roskildensis, Johannes Arusiensis, Jacobus Burghlanensis, Kanutus Wibergensis, Petrus Ripensis, Johannes Skarensis, Johannes Bergensis, Karolus Ottoniensis et Andreas Gardensis, eadem gracia ecclesiarum episcopi, eternam in domino salutem. Pium et gratum deo obsequium impendere credimus, quociens fideles suos ad pietatis opera excitamus, cupientes igitur, ut altare sancti saluatoris domini nostri Jhesu Christi ad aquilonarem partern in ecclesia parochiali sancti Nicolai in Haffnis constructa congruum habeatur reuerencia et honore, et a fidelibus uigiter frequentetur. Omnibus igitur vere penitentibus et confessis, qui ad dictum altare sancti saluatoris causa deuotionis, peregrinationis seu oracionis accesserint seu missas, predicationes aut alia diuina officia ibidem audierint, et qui coram eodem altari aut crucifixo genibus flexis quinque pater noster et todidem aue Maria jn honorem quinque wlnerum domini Jhesu Christi et sue amarissime passionis dixerint, et qui orationem dominicam, scilicet pater noster uel salutationem angelicam aut alias deuotas orationes ob reuerenciam patronorum eiusdem altaris legerint, eciam quicunque coram eodem altari missam celebrauerit aut celebrari fecerit, seu qui lumina aut alias oblationes seu ornamenta precipue in festis patronorum et dedicationis eiusdem altaris obtulerint, et qui aliqua bona sua pro diuini cultus augmentationem apud idem altare donauerint aut procurauerint, seu ad meliorationem bonorum ipsius altaris manus porrexerint adiutrices, quociens premissa seu aliquod premissorum deuote fecerint, tociens de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auotoritate confisi singuli nostrum quadraginta dies indulgentiarum consensu dyocesani ad hoc accedente ipsis de iniunctis eis penitencijs

II s.135

in domino misericorditer relaxamus. Et nos Olauus episcopus Roskildensis prefatus antedictas indulgencias ac quascunque alias per quoscunque ordinarios eidem altari sancti saluatoris rite et canonice concessas seu concedendas, quantum cum deo et de iure poterimus, presentibus confirmamus. Datum in opido Rodneby die decollationis beati Johannis baptiste nostris sub secretis et signetis presentibus appensis anno domini mcdlxx sexto.

Af Seglene fattes Nr. 7 og 10. Orig. paa Perg. ejes af Hr. Kaptejn Agerholm.

II s.136

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 18.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top