eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.14

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 27-28
Nummer: 14


<-Forrige . Indhold . Næste->

14.

21 Juni 1400.

Thingsvidne om et Skjøde paa en øde Grund nord for Broder Kravses Gaard.

Omnibus presens scriptum cernentibus Hermannus Krusæ proconsul Hafnensis, Petrus Andree aduocatus ciuilis ibidem, Johannes Jacobi, Magnus Nielsson, Johannes Boson, conconsules Hafnenses, Johannes Trugilli et Boecius Jonson, conciues ibidem, salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod sub anno domini millesimo quadringentesimo in secunda feria proxima ante natiuitatem beati Johannis baptiste coram nobis et plurimis fidedignis nobiscum tunctemporis placitantibus in placito nostro ciuili propter hoc specialiter constitutus Trugillus Kanuti alienauit, vendidit et immediate ad manus scotauit discreto viro Olauo Jenson quendam fundum desolatum ad aquilonem ab curia Broderi Krafse Hafnis situatum cum omnibus adiacentiis, nullis demptis, iure perpetuo possidendum, recognoscens se plenum precium et sufficiens ab ipso Olauo Jenson

II s.27

pro predicto fundo integraliter subleuasse, quare astringens se ad appropriandum et deliberandum dicto Olauo et suis heredibus prescriptum fundum a sua allocutione et heredum suorum vel aliorum quorumcunque, in cujus rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno, die et loco supradictis.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.28

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 19 16:36:16 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top