eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.134

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 129
Nummer: 134


<-Forrige . Indhold . Næste->

134.

10 Juli 1472.

Esbern Jakobsen lejer af Kapitlet en Gaard nord for Tydskemannegade.

Omnibus presens scriptum c[ernentibus] Esbernus Jacobi ciuis Haffnensis salutem in domino. Noueriut vniuersi et futuri, me a venerabili capitulo H[affnensi] curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis pertinentem in platea dicta Tyeskemannegade borealiter sitam, in qua modo habito, ad dies meos, vxoris mee Anne, quam modo habeo, necnon duarum filiarum eiusdem Anne, scilicet Katherine et Lucie, cum priore suo marito scilicet Ebbone Jensson procreatis, conductiue accepisse, sub condicionibus infra scriptis. Primo quod ego et vxor mea predicta temporibus nostris vnam marcam argenti, set due filie supradicte post mortern nostram temporibus suis duas marcas argenti tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, duobus temporibus annj videlicet medietatem infra pasca et aliam medietatem infra festum sancti Michaelis tempestiue et expedite in bona moneta et bene datiua pro pensione annua erogemus. Item predictam curiam edificemus edificatamque in bono statu teneamus et quicquid in ea construxerimus cum tectura lapidea conseruemus. Item edificia modo constructa et per amplius construenda nullo modo vendamus uel quomodolibet alienemus sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera seu irnposiciones, que a mandato principum uel ville curiis ecclesie imposita fuerint, temporibus nostris absque vlla recompensa soluere teneamur. Prescriptis articulis uel aliquo eorum non seruatis littere nobis a venerabili capitulo date irrite sint et inanes et eidem capitulo predictam curiam cum edificiis, melioracionibus omnibus reuocandi libera sit facultas. Me vero, vxore mea Anna necnon duobus filiabus supradictis de medio sublatis dicta curia cum edificiis et melioracionibus vniuersis libere cedat absque reclamacione quorumcunque ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum scilicet Andree Nicolai et Magni Scriffwere presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxx secundo ipso die Kanuti regis et martiris gloriosi.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.129

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 18.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top