eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.133

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 128
Nummer: 133


<-Forrige . Indhold . Næste->

133.

6 April 1472.

Peder Olsen lejer af Kapitlet en Gaard i Tydskemannegade.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Petrus Olaui ciuis Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis pertinentem in platea eiusdem in platea dicta Tyeskemannegadhe sitam, in qua nunc habito, ad dies meos, vxoris mee Ose, quam modo habeo, necnon liberorum nostrorum de nobis inuicem genitorum conductiue accepisse sub condicionibus infrascriptis. Primo quod ego predictus Petrus, vxor mea Osa necnon liberi nostri tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, ad dies vxoris Tuconis Skomagere Merte viij solidos grossorum et p .... eius xiiij solidos grossorum duobus temporibus anni scilicet medietatem infra pasca et etiam medietatem infra festum sancti Michaelis tempestiue et expedite osv. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum scilicet Palnonis Skomagere et Jone de Amaghe presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxx secundo die post dominicam quasimodogeniti. Hoc eciam super .... filiam meam scilicet Walburgem cum priori vxore si supervixerit supradictos liberos meos .... prenominatis.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.128

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: 18.05.2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top