eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.98

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 135-136
Nummer: 98


<-Forrige . Indhold . Næste->

98.

1 April 1411.

Biskop Peder i Roskilde overdrager til Joh. Brun en Grund i Bjørnebrogade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus dei gracia episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam. Notum facimus vniuersis presentibus et futuris quod consilio dilectorum nostrorum Roskildensis et Hafnensis capitulorum super hoc specialitet [communicato], certa et legittima causa swadente, videlicet diuinj cultus augmentacione, latoribus presencium Johannj Brwn, dilecto nostro villano Hafnensi, et vxori sue dilecte et heredibus eorundem quendam fundum, in longitudine cxxvj in latitudine vero xxxvj vlnarum spacia continentem, Hafnis in platea Byørnebrogadæ ad orientem et parte meridionali immediate iuxta fundum cuiusdam Ysaac situatum damus et tradimus perpetuo possidendum, eidem tamen fundo [certum] annuum censum de mero consensu suo imponimus nunquam minuendum vel augendum perpetuis temporibus duraturum, ita quod ille Jobannes Brwn, qui illum fundum pronunc tenet, et quilibet alius post eum, ad quem illum fundum siue per suceessionem hereditariam siue per quamcunque aliam alie-

I s.135

nacionem alienarj contigerit, siue edificatus fuerit siue non, capitulo Hafnensi vnum solidum grossorum quolibet anno feria sexta proxima ante [diem beati] Mychaelis archangeli ad sustentacionem diuinj officii sub pena trium marcharum exsoluere tenetur sine remissione aliquali. In cuius rei testimonium secretum nostrum vna cum sigillis discretorum nostrorum Roskildensis et Hafnensis capitulorum predictorum presentibus est appensum. Datum anno millesimo quadringentesimo vndecimo, feria quarta proxima post festum annunciacionis beate Marie virginis.

Kun Roskilde Kapitels Segl er i Behold. Udenpaa: Littera super vno solido grossorum in Biørnebrogade, nunc Kiødmangergaden. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

I s.136

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 5 20:46:26 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top