eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.97

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 134-135
Nummer: 97


<-Forrige . Indhold . Næste->

97.

29 Nov. 1407.

Biskop Peder i Roskilde overdrager Slagter Jakob Dackslaap en Grund blandt Slagterboderne i Bjørnebrogade.

Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus diuina miseracione episcopus Roskildensis salutem in domino. Notum facimus

I s.134

vniuersis presentibus et futuris, quod consilio dilectorum nostrorum Roskildensis et Hafnensis capitulorum super hoc specialiter communicato, certa et legittima causa, videlicet diuini cultus augmentandi, suadente, latori presentium Jacobo Dachslaap carnifici et vxori eius dilecte et heredibus eorundem fundum quendam in carnificio Hafnis in plathea Byørnebrogade situm damus et tradimus perpetuo possidendum. Eidem tamen fundo certum annuum censum de mero consensu suo inponimus nunquam minuendum vel augendum perpetuis temporibus duraturum. Ita quod ille Jacobus, qui illum fundum pronunc tenet, et quilibet alius post eum, ad quem illum fundum siue per successiodem hereditariam siue per quamcunque aliam alienacionem aluolui contigerit, siue edificatus fuerit siue non, capitulo Hafnensi vnum solidum grossorum quolibet anno feria sexta proxima ante diem beati Michaelis archangeli ad sustentacionem diuini officii sub pena trium marcharum exsoluere teneatur sine remissione aliqua. In cuius rei testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis dilectorum nostrorum Roskildensis et Hafnensis capitulorum presentibus est appensum. Datum anno domini millesimo cd septimo, vigilia sancti Andree apostoli.

Udenpaa: Littera super vno solido grossorum i Biørnebrogade, nu kallet Kiøtmangergaden. Afskrift af Langebek i Diplomatariet i Geh. Ark. af »Orig. membr. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

I s.135

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 5 20:44:41 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top