eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.9

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 9-10
Nummer: 9


<-Forrige . Indhold . Næste->

9.

11 April 1248.

Pave Innocens III. befaler Biskop Eskil i Slesvig, at han under Biskop Nielses Fraværelse skal ændre alt, hvad der er sket til hans Skade.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri episcopo Slesvicensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster episcopus Roskildensis petitione monstrauit, quod eo, procurantibus sibi odium regium quibusdam suis inimicis et emulis manifestis, a regno Dacie recedente post occupationem et inuasionem bonorum episcopalium, multa circa institutiones ecclesiarum et beneficiorum vacantium in sua ciuitate ac diocesi et decimas ac iura episcopalia et possessiones episcopales, que temere detinentur, in sue iurisdictionis preiudicium sunt presumta. Unde cum non sit debitum neque decens, ut ipso exulante sua iurisdictio in sua ciuitate ac diocesi ausu temerario per aliquos eneruetur, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus ea omnia, que tam contra premissas institutiones quam alia post discessum suum a regno inueneris in eius preiudicium temere attemptata, in statum debitum studeas legitime reuocare, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione

I s.9

postposita compescendo. Non obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali neque indulgentia eis a sede apostolica concessa, qua excommunicari uel suspendi non possunt per litteras seu gratiam, que de ipsa non fecerint mentionem. Datum Lugduni iij idus aprilis, pontificatus nostri anno quinto.

Afskrift i Bartholins Annaler paa Univ. Bibi. efter »rotulus membraneus«, trykt i Thork. Dipl. Arn. Magn. I. 161-62.

I s.10

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret:
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top