eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.89

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 128-129
Nummer: 89


<-Forrige . Indhold . Næste->

89

22 Jan. 1392.

Bythingsvidne om en Arv efter Henrik Oom og hans Hustru og Søn, hvoraf Borgemester Sigvard Stenwey fik den Gaard i Klædeboderne, han bebor, og Kannik i Roskilde Gerard Henriksen Oom fik en Gaard ved Østertorv, en Gaard ved Gaarden Rejnborg i Nikolaj Sogn og en Gaard i Tyskemannegade. Jfr. Suhm XIV. 300-1.

Omnibus presens scriptum cernentibus Andreas Holbec, proconsul, Johannes Henrici dictus Ryning, aduocatus, Jacobus Ostradi, Two Thorberni, Hermannus Kruse, Bryggow et Euerhardus Skrædere, consules et ciues Hafnenses, salutem in domino. Notum facimus vniuersis, quod sub anno domini mccc nonagesimo secundo, die beati Vincencij martyris, in presencia nostra et aliorum fidedignorum in

I s.128

placito nostro ciuili propter hoc specialiter constituti viri discreti, videlicet dominus Gerardus Hinrici Oom, canonicus Roskildensis, ex vna parte, et Sywardus Stenwey, proconsul noster, ex alia parte, nomine suo et suorum puerorum videlicet Rotgeri, Gerardi et Katerine, pro omnibus et singulis bonis hereditariis post mortem Hinrici Oom et Katerine vxoris sue et filij sui Laurencij Oom derelictis et inter se legaliter et amicabiliter diuisis, quilibet eorum pro se et suis heredibus alium quittum dimisit et penitus excusatum, ita tamen, quod curiam, in qua pronunc Sywardus Stenwey, gener predicti reuerendi dominj Gerardi, sitam inter tabernas pannicidarum, personaliter habeat cum omnibus suis pertinenciis, idem dominus Gerardus ad manus predicti Sywardi libere et voluntarie retignemit cum omni iure sibi in illa curia post mortern parentum suoruin et fratris sui Laurencij competenti perpetuo possidendam. Sywardus vero resignauit et assignauit necnon scotauit eidem domino Gerardo tres fundos seu curias, videlicet vnam apud curiam Bryggow orientaliter continue sitam ad forum orientale se funditus extendentem tam in longitudine quain latitudine sua. Item alteram curiam ex opposito circa curiam Reynburgh, in parochia beati Nicolai pariter sitas, item terciam curiam in platea Thydeskemannegade in latere boreali in parochia beate virginis, curie Jacobi Lybikæ occidentaliter continuam, cum omnibus iuribus sibi in illis curijs et fundis pertinentibus, iure perpetuo possidendas vel possidendos. In cuius rei firmiorem euidenciam sigilla nostra presentibus sunt appensa. Actum et datum anno, die et loco supradictis.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. De 5 første Segl ere borte, i de 2 sidste ere Bomærker.

I s.129

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 5 20:27:11 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top