eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.88

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 127-128
Nummer: 88


<-Forrige . Indhold . Næste->

88.

11 Okt. 1389.

Thingsvidne, at Kristine, Peder Lindows Enke, pantsætter til Kannik Niels Everhardsen en Gaard i Tyskemannegade op til Biskoppens Grund.

Omnibus presens scriptum cernentibus Jacobus Holbec, presbiter, canonicus Hafnensis, Rynyng, aduocatus, Jacobus Ostradi, Nicolaus Boson, consules, Boecius Jonson, Dyonisius et Kanutus Sutor, pariter ciues ibidem, salutem in domino. Ex testimonio placitali coram vniuersis veraciter protestamur per presentes, quod sub anno dominj millesimo triscentesimo octogesimo nono, secunda feria proxima ante festum sancti Calixti pape et martyris in placito nostro ciuili propter hoc specialiter constituti, Cristina relicta Petri Lindow coram nobis et alijs pluribus fidedignis recognouit, se discreto viro, domino

I s.127

Nicolao Euerhardi, canonico Hafnensi, in tredecim solidis grossorum in pecunia argentea bona et datiua et nullo alio valore racione veri mutui sibi per eundem dominum Nicolaum amicabiliter facti, teneri veraciter obligatam. Pro qua quidem summa pecunie predicta Cristina ipsi domino Nicolao quendam suum fundum tam in longitudine quam latitudine sua apud fundum domini episcopi, in quo pronunc Barquardus Sutor residet, in platea Thideskemannegadæ borealiter situm, a festo beati Michaelis proximo elapso vsque ad idem festum per decem continuos annos futurum, penitus impignerauit, tali condicione, quod omnes fructus et redditus de eodem fundo per eundem dominum Nicolaum uel suos heredes interim subleuentur annuatim, in sortem principalis debiti minime computandi. Insuper hoc addito, quod quicquid edificij jdem dominus Nicolaus in eodem fundo construxerit uel heredes sui construxerint, secundum arbitrium quatuor discretorum vtrimque sumendorum in prompta pecunia; argentea et nullo alio valore per eandem Cristinam uel suos heredes ab ipso domino Nicolao uel suis heredibus post transactionem predictorum decem annorum integraliter redimatur, antequam capitalis summa pecunie, ut prescribitur, aliqualiter exoluatur. Terminus vero solucionis et redempcionis quolibet festo sancti Martini post reuolucionem predictorum decem annorum specialiter sit acceptus et electus. In quo termino si predicta Cristina defecerit uel heredes sui defecerint in redimendo edificium et etiam in soluendo capitalem summam pecunie, extuncidem dominus Nicolaus uel sui heredes omnes fructus et redditus de eodem fundo in posterum, sicud prius libere subleuabit uel subleuabunt, donec idem fructus cum edificio eidem imposito sub condicione prenotata legaliter redimatur. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno, die et loco supradictis.

Af de 7 Segl fattes Nr. 2 og 3. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

I s.128

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 5 20:25:14 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top