eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.87

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 126-127
Nummer: 87


<-Forrige . Indhold . Næste->

87.

5 Okt. 1387.

Vidisse af Nr. 79.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno a natiuitate eiusdem mccclxxx septimo, mensis octobris die quinta, hora vesperarum, indictione decima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini Vrbani, diuina prouidencia pape vj, anno decimo, in domo sacristie ecclesie Roskildensis in mei notarii publici et testium subscriptorum presencia personaliter constitutus honorabilis vir, dominus Johannes Basse, canonicus Roskildensis, et reuerendi in Christo patris et domini Nicolai, dei et apostolice sedis gratia episcopi Roskildensis, cancellarius, quasdam litteras patentes sanas et integras, vero sigillo illustris principis Olaui dei gracia Danorum, Sclauorum, Gotthorumque regis, in cuius

I s.126

sigilli vno latere sculpta est ymago regis in throno sedentis et septrum in manu sinistra tenentis et ad eius latera hinc inde duo leunculi erecti sedentes, et in circumferencia illius lateris continetur sculptum litteris textualibus: sigillum Olaui dei gracia Danorum Sclauorum Gotthorumque regis, in alio vero latere in medio sculpta sunt arma regis Dacie, tres leones coronati ad currendum dispositi, vnus sub alio locum tenens et in illius lateris circumferencia sculptum est eciam litteris textualibus: clipeus Olaui dei gracia Danorum, Sclauorum, Gotthorumque regis necnon sigillo illustris principis et domine, domine Margarete dei gracia Norwegie, Swecieque regine, Magni eadem gracia archiepiscopi Lundensis, ceterorumque episcoporum et nobilium, quorum nomina in tenore subscripte littere inferius exprimuntur, sigillatas, produxit, publicauit et per me notarium subscriptum legi fecit, quarum litterarum tenor sequitur in hec verba: Olauus osv. se Nr. 79. Et ego Jacobus Johannis, clericus Roskildensis dyocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis productioni, publicacioni et vniuersis aliis suprascriptis, dum sic et agerentur et fierent, vt premittitur, vna cum prenorninatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et a udiui et in hanc publicam formam redegi, manu mea propria fideliter conscripsi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui, rogatus et requisitus in testimonium premissorum. Et ego Jacobus Kanuti, clericus Roskildensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis productionj, publicacionj ac vniuersis aliis suprascriptis, dum sic fierent et agerentur, vt premittitur, vna cum prenominatis notario et testibus, presens interfui, eaque sic fieri vidi et audiui, manu mea propria subscripsi, signoque etnomine meis solitis et consuetis signauj, rogatus et requisitus in testimonium premissorum.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet.

I s.127

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 5 20:23:09 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top