eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.82

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 122-123
Nummer: 82


<-Forrige . Indhold . Næste->

82.

3 Feb. 1385.

Herman Steffen i Bergen paa Rygen pantsætter Dekanus Esbern Jakobsen en Klædebod. Jfr. Nr. 86.

Omnibus, ad quos presentes littere peruenerint, Hermannus dictus Steffen . . . . in Bergis in terra Ruye Roskildensis dyocesis salutem in domino. Tenore presentium constare volo presentibus et futuris, quod recognosco me viro discreto Esberno Jacobi, decano ecclesie Haffnensis ac officiali terre Ruye dicte dyocesis, ac suis veris et legitimis heredibus in viginti marcis argenti in moneta

I s.122

argentea legitima bona et datiua racione veri mutui michi ac dilecte vxori mee Katerine in nostre necessitatis articulo amicabiliter facti teneri et esse veraciter obligattim. Pro quibus quidem viginti marcis ipsi domino Esberno Jacobi tabernam pannicidarum cum fundo, quam cum dilecta vxore mea Katerina predicta optinui, Hafnis dicte dyocesis situatam, in qua nunc residet Katerina Wedykes, de voluntate et consensu vxoris mee predicte inpignero per presentes, ita quod idem dominus Esbernus Jacobi eandem tabernam a quodam domino Johanne Skryuer, priore in Andwortscow, pro nouem marcis argenti redimat, quam in sua possessione pro suis vsibus habeat, nec non omnes et singulos fructus et redditus eiusdem taberne leuare debeat, quousque predictarum pecuniarum summa sibi integraliter fuerit persoluta, in sortem principalis debiti minime computandos. Hoc insuper addito, quod si predicta taberna per incendium fuerit deuastata, quod deus auertat, quicquid et quantum supradictus dominus Esbernus Jacobi ibidem de nouo reedificauerit seu meliorauerit, sibi reddere me obligo et astringo. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum, videlicet dominorum Hermanni Tarchow, prouisoris sanctimonialium in Bergis, et Johannis Mirislai, presbiterorum, presentibus est appensum. Datum Bergis anno domini mccclxxx quinto, die beati Blasii episcopi.

Langebeks Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. efter »Orig. membr. i vor Frue Kirkes Arkiv 1750«

I s.123

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jul 31 20:24:57 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top