eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.80

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 118-119
Nummer: 80


<-Forrige . Indhold . Næste->

80.

31 Okt. 1377.

Rejnold Goldbæk giver for Afholdelsen af sin, sin Søns og sine Paarørendes Sjælemesse alle sine Ejendomme i Kjøbenhavn til Dekanatet sammesteds, hvis Indtægter ere saa ringe, at det næppe kan bære Navn af Værdighed.

Omnibus presens scriptum cernentibus Reinoldus Goldbeck salutem in eo, qui est hominis summa salus. Cum dicit Job: breves, dies hominis sunt, et in temporibus oportunis multi reputantur parentes et amici, sed cum ingressus fuerit viam universe carnis, ab omnibus negligitur, quo, ut ait apostolus, dum sit tempus, operemur bonum, sane intellexi, quod decanatus ecclesie Hafniensis in suis redditibus est tenuis et exilis, graue est portare nornen dignitatis, ubi fructus non sequitur, unde realiter possit sustentari, propter metam caritatis et dilectionem specialem, omnia et singula bona mea Hafnie situata, a quodam Johanne Ulrici justo titulo acquisita, nullis exceptis, ob remedium anime mee et dilecti filii mei Jacobi, ad mensam dicti decanatus, animo deliberato et de consensu heredum meorum per

I s.118

presentes litteras confero et resigno jure perpetuo possidenda, ita tamen, quod decanus, qui nunc est et qui pro tempore fuerit, quatuor missas in qualibet septimana, videlicet die dominica de sancta trinitate, secunda feria pro defunctis, quarta feria de nostra domina et sexta feria de sancta cruce, perpetuis temporibus in ecclesia Hafniensi faciant celebrari, in quarum missarum solenniis memoria mea et filii mei dilecti Jacobi omniumque parentum meorum utique habeatur, hoc etiam addito, quod cum diem clausero extremum, predictus decanus et sui successores anniuersarium meum singulis annis in choro Hafniensi in suis sumtibus facere teneantur. Insuper si predictus decanus uel suorum aliquis successorum in aliquo premissorum defecerit, ex tunc presentes litteras et predicta bona reuocandi et pro uoluntate mea et utilitate ordinandi, ubicunque uoluero, mihi et meis heredibus libera sit facultas. In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis discretorum uirorum, domtnorum Nicolai Laurentii, canonici Hafniensis, et Marquardi Petri, presbyteri et perpetui uicarii ibidem, presentibus est appensum. Datum Hafnie anno domini mccclxx septimo, vigilia omnium sanctorum.

Tidligere trykt i Pontoppidans Annales eccl. Dan. II. 218.

I s.119

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jul 29 20:57:48 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top