eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.8

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 7-9
Nummer: 8


<-Forrige . Indhold . Næste->

8.

2 April 1248.

Pave Innocens III. befaler Biskop Eskil i Slesvig at skaffe Biskop Niels i Roskilde Indkomsten af det ham fratagne Gods, som Simon af Alvernia har tildømt ham og tilkjendt 2 Kanniker i Roskilde at overgive til Erkebispen i Lund, som har Biskop Nielses Fuldmagt. De der handle derimod skulle lide Bandsstraf, dog ikke Pavens kære Søn Kongen af Danmark eller hans særskilte Ejendom. Peder Kansler og Johannes Erkebisp (der skal vel læses Erkedegn eller desl.) have paa Kongens Vegne protesteret imod Simons Kendelse, saa Biskop Niels atter har maattet tage sin Tilflugt til Paven. Navnene fattes i Orig., hvor her er aaben Plads.

I s.7

Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri episcopo Sleswicensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster       episcopus Roskildensis petitione monstrauit, quod cum ipse regio metu compulsus regnum Dacie exiuisset, eo in remotis partibus exulante, omnes sui episcopales redditus occupati fuerunt, tam castrum de Copmannahafn quam alia loca ipsius, exinde custodibus eius eiectis alijs custodienda commissa, que omnia detinentur in eius preiudicium occupata et ea distrahunt pro suo libito detentores. Quare nos ad supplicationem ipsius, fratri Symonj de Aluernia ordinis fratrum minorum nostras direximus litteras, continentes, ut personaliter ad partes illas accedens, in quibus non possent premissa non esse notoria, Roskildensem ecclesiam cum predictis castro et locis ceterisque bonis episcopalibus cum fructibus interim perceptis et qui percipi potuerunt ex eis, eidem episcopo auctoritate nostra restitui faceret, eumque per se uel per alium pacifica bonorum omnium possessione gaudere, contradictores per excommunicationis in personas et interdicti in terras eorum sententias appellatione postposita compescendo, saluo quod in personam carissimi in Christo filij nostri regis Dacie illustris ac terram specialem ipsius per directum sibi mandatum procedere non deberet. Ceterum dictus frater tanquam vir prouidus et discretus sollicite in huiusmodi mandati executione procedens, uocatis omnibus, quos propter hoc uiderat euocandos et cognita super premissis omnibus, que notoria erant, nec aliqua poterant tergiuersatione celari plenius ueritate, prefati episcopi nomine venerabili fratri nostro       archiepiscopo Lundensi, procuratori eiusdem episcopi Roskildensis, ecclesiam, castrum, predicta loca et omnia bona episcopalia sententialiter assignauit et eundem episcopum restituit ad omnia supradicta, concedens supradicto archiepiscopo adeundi bona ipsa et intrandi possessionem predictorum castri, locorum et bonorum ac retinendi nomine supradicti episcopi liberam facultatem, iniuncto nichilominus       decano et capitulo Roskildensi, ut ipsi archiepiscopo tanquam procuratori prefati episcopi plenarie in omnibus responderent, ac Nicolao presbitero et magistro Petro canonico Roskildensi, qui post recessum prefati episcopi bona detinuerant predicta, fructus exinde perceptos et qui percipi potuerunt, dicto procuratori non differrent integre assignare, in omnes contradictores et rebelles excommunicationis sententiam generaliter proferendo. A cuius processu quibusdam, uidelicet magistro Petro canonico Roskildensi dicto cancellario, premissorum bonorum detentore, et Johanne archiepiscopi (!), qui se pro ipsius regis procura-

I s.8

tore gerebat, frustratorie appellantibus, idem episcopus ex sententia prefata nullum adhuc potuit comodum reportare, propter quod ipse coactus est ad nostram prouidentiam habere recursum. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta rnandamus, quatinus prefati fratris processum prouide actum, quem ratum habentes auctoritate apostolica confirmamus, sublato cuiuslibet dilationis, difficultatis et appellationis obstaculo, non obstante appellatione premissa, executionj mandare procures, contradictores et rebelles per excommunicationis in personas et terras eorum interdicti sententias appellatione postposita compescendo. Quas sententias facias auctoritate nostra singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis per loca, in quibus expedire videris, usque ad satisfactionem condignam solempniter innouarj ac etiam inuiolabiliter obseruari. Non obstante, si aliquibus de contradictoribus et rebellibus, excepta persona regis predicti, a sede apostolica est indultum, ut excommunicari, suspendi vel interdici per litteras eius nequeant, que plenam et expressam de indulgentijs huiusmodi non fecerint mentionem neque constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Datum Lugduni iiij nonas aprilis pontificatus nostri anno quinto.

Seglet fattes. Udenpaa: Confirmacio sententie generalis fratris Symonis in occupatores bonorum ecclesie Roskildensis. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Tidligere trykt i Thork. Dipl. Arn. Magn. I. 159-61.

I s.9

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jun 11 18:17:10 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top