eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.79

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 116-118
Nummer: 79


<-Forrige . Indhold . Næste->

79.

7 Maj 1376.

Kong Olav stadfæster sin Moders Gave- og Pantebrev til Biskoppen i Roskilde, af samme Indhold som Nr. 78.

Olauus dei gracia Danorum, Sclauorum Gothorumque rex omnibus presens scriptum cernentibus eternam in domino salutem. Nouerint vniuersi presencium noticiam habituri, quod nos ex deliberato animo et maturo consilio pociorum regni nostri Dacie propter varia et grauia dampna, detrimenta et onera, que, vt probabiliter didicimus, ecclesia Roskildensis perpessa est tempore aui et predecessoris nostri, domini Waldemari recolende memorie dudum regis Danorum, videlicet ex detencione ville Hafnensis et exactionum suarum omnium, quam idem auus et predecessor noster toto tempore vite sue tenuit et sub ordinacione sua habuit, necnon ex destructione castri ibidem, quod occasione guerrarum ipsius aui et predecessoris nostri cum ciuitatibus Alemannie habitarum per ipsos ciuitatenses solotenus prostratum est et funditus demolitum, insuper eciam propter

I s.116

bona omnia episcopalia in terris Ruye et Meonie eiusdem ecclesie pro memorato auo et predecessore nostro pro mille marchis puri argenti ponderis Coloniensis exposita et in pignere obligata, atque propter calicem aureum, quem predictus auus et predecessor noster de ecclesia Roskildensi, aliosque calices argenteos, quos de ecclesijs ac monasteriis terre, Syelandie ob redempcionem castri sui Worthingeburgh habuit et recepit, in refusionem et recompensam aliqualem dampnorum premissorum, necnon in remedium et solacium anime aui et predecessoris nostri antedicti, reuerendo in Christo patri et domino, domino Nicholao dei gracia episcopo Roskildensi, successoribus suis et ecclesie Roskildensi predicte inperpetuum castrum Nebbæ cum edificiis suis vniuersis ceterisque alijs pertinenciis suis et adiacenciis quibuscunque, videlicet agris, pratis, pascuis, siluis, molendinis, piscaturis, humidis et siccis, nullis exceptis, quocunque nomine censeantur, et vbicunque consistant, damus, dimittimus, scotamus et tenore presencium realiter ad manus assignamus iure perpetuo possidendum, ceterum prouincias Sæmæhæræth et Ramsyøhæræth totasque tres partes regias in ciuitate Roskildensi cum omnibus et singulis bonis regalibus, thelonio, homagio, vasallis, bondonibus, iure patronatus ceterisque aliis obuencionibus et iuribus regiis vniuersis in dictis prouinciis et ciuitate, nullo penitus excepto, eidem domino episcopo Roskildensi, successoribus suis etecclesie sue jn releuacionem qualemcunque dampnorum et onerum prescriptorum, pro tribus milibus marcis puri argenti ponderis Coloniensis inpigneramus et titulo veri pigneris tradimus et obligamus realiter in hiis scriptis, nunquam ab ipso domino Nicholao episcopo vel successoribus suis aut ecclesia Roskildensi per quemcunque repetendas, reuocandas siue resumendas, antequam sibi pro memorata summa argenti fuerit ad uoluntatem suam plene et integraliter satisfactum, prouiso tamen quod fructus et obuenciones omnes et singuli, quos et quas ipse dominus Nicholaus episcopus, successor suus uel ecclesia de predictis prouinciis et ciuitate medio tempore perceperint, non in sortem principalis summe argenti sed racione dampni et interesse computentur. Preterea ad tradendum, ad manus assignandum, disbrigandum, appropriandum et ab impeticionibus quorumcunque liberandum, prefato domino Nicholao episcopo, successoribus suis et ecclesie Roskildensi castrum predictum Nebbæ cum suis edificiis, bonis et pertinenciis vniuersis, vt premittitur, necnon prouincias et partes ciuitatis Roskildensis predictas vna cum bonis omnibus et molendinis, juribusque regiis vniuersis in eisdem, nos sub fide bona firmiter obligamus, virtute presencium lit-

I s.117

terarum. In quorum omnium euidens testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis reuerendorum in Christo patrum et dominorum, videlicet Nicholai, dei gratia archiepiscopi Lundensis, Suecie primatis, Johannis Ripensis et Olaui Arusiensis, eadem gracia ecclesiarum episcoporum, necnon virorum nobilium, dominorum Henninggi de Pudebuzke, dapiferi, Efrardi Moltike, marscalci, Twonis Galen, prefecti nostri in Scania, Jacobi Olefson et Andree Jacobson, militum nobis dilectorum et fidelium, presentibus litteris duximus apponendum. Actum et datum Slaulosie anno domini mccc septuagesimo sexto, crastino post diem beati Johannis ante portani Latinam. Et nos Haquinus, dei gracia Svecie et Norwegie rex, necnon Margareta, eadem gracia eorundem regnorum regina, pro firma adimplecione et inuiolabili obseruacione premissorum omnium et singulorum, vna cum karissimo filio nostro domino Olauo, Danorum rege prescripto, sub fide nostra bona promittimus et fideiubemus, sigilla nostra vna cum suo ex certa nostra sciencia presentibus litteris apponentes. Post quarum litterarum publicacionem et lectionem predictus dominus Johannes Basse me notarium infrascriptum cum instancia requisiuit, vt illas litteras sibi sub publica manu fideliter copiarern. Acta sunt hec anno, die, hora, jndicione, pontificatu et loco supradictis, presentibus honorabilibus viris dominis Jacobo Hennichini preposito, Gunnaro Johannis, Johanne Awonis, Willelmo Hemmingi et Sigero Petri, canonicis ecclesie Roskildensis, testibus ad premissa vocatis specialibus et rogatis.

Indført i Vidisse af 5 Okt. 1387 (Nr. 87).

I s.118

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jul 29 20:56:06 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top