eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.78

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 114-116
Nummer: 78


<-Forrige . Indhold . Næste->

78.

7 Dec. 1375.

For den Skade, som Roskilde Kirke har lidt i Kong Valdemars Tid, idet denne i hele sit Liv har tilbageholdt Kjøbenhavns By og Len under sin Styrelse, og for Slottet, som i Bund og Grund er blevet ødelagt i denne Konges Krig med de tyske Stæder, ligeledes for Bispegodset paa Rygen og Møn, der er pantsat til Fordel for samme Konge, og for en Guldkalk, han har faaet af Roskilde Kirke, og Sølvkalke af Kirker og Klostre i Sæland til at indløse Vordingborg for, skænker Dronning Margrethe Biskoppen i Roskilde Næbbe Slot og pantsætter ham Sømme og Ramsø Herreder og Kongens 3 Dele af Roskilde By for 3000 Mk. rent Sølv efter kølnsk Vægt.

Omnibus presens scriptum cernentibus Margareta dei gracia Norwegie et Swecie regina, filia et heres recolende memorie domini

I s.114

Waldemari quondam regis Danorum, eternam in domino salutem. Nouerint vniuersi presencium noticiam habituri, quod nos ex deliberato animo et maturo consilio pociorum regni Dacie propter varia et grauia dampna, detrimenta et onera, que, vt probabiliter didicimus, ecclesia Roskildensis perpessa est tempore karissimi patris nostri predicti, videlicet ex detencione ville Hafnensis et exactionum suarum omnium, quam jdem pater noster toto tempore vite sue tenuit et sub ordinacione sua habuit, necnon ex destructione castri jbidem, quod occasione guerrarum ipsius patris nostri cum ciuitatibus Allamannie habitarum per ipsos ciuitatenses solotenus prostratum est et funditus demolitum, insuper eciam propter bona omnia episcopalia jn terris Ruye et Meonie eiusdem ecclesie pro memorato patre nostro pro mille marchis puri argenti ponderis Coloniensis exposita et in pignere obligata, atque propter calicem aureum, quern predictus pater noster de ecclesia Roskildensi, aliosque calices argenteos, quos de ecclesiis ac monasteriis terre Syellendie ob redempcionem castri sui Wordthingburgh habuit et recepit in refusionem et recompensam aliqualem dampnorum premissorum, necnon in remedium et solacium anime patris nostri antedicti, reuerendo jn Christo patri et domino Nicolao, dei gracia episcopo Roskildensi, successoribus suis et ecclesie Roskildensi predicte in perpetuum castrum Næbbe cum edificiis suis vniuersis ceterisque aliis bonis pertinenciis suis et adiacenciis quibuscunque, videlicet agris, pratis, paschuis, siluis, molendinis, piscaturis, humidis et siccis, nullis exceptis, quocunque nomine censeantur et vbicunque consistant, damus, dimittimus, scotamus et tenore presencium realiter ad manus assignamus jure perpetuo possidendum. Ceterum prouincias Sæmehæreth et Ramsiohæreth totasque tres partes regias in ciuitate Roskildensi cum omnibus et singulis bonis regalibus, theoloneo, homagio, vasallis, bondonibus, jurepatronatus ceterisque aliis obuencionibus et juribus regiis vniuersis in dictis prouinciis et ciuitate, nullo penitus excepto, eidem domino episcopo Roskildensi, successoribus suis et ecclesie sue in releuacionem qualemcunque dampnorum et onerum prescriptorum pro tribus milibus marcharum puri argenti ponderis Coloniensis inpigneramus et titulo veri pigneris tradimus et obligamus realiter in hiis scriptis, nunquam ab ipso domino Nicolao episcopo vel successoribus suis aut ecclesia Roskildensi per quemcunque repetendas, reuocandas siue resumendas, antequam sibi pro memorata summa argenti fuerit ad voluntatem suam plene et integraliter satisfactum, prouiso tamen, quod fructus et obuenciones omnes et singuli, quos et quas ipse dominus Nicolaus episcopus, suc-

I s.115

cessor suus vel ecclesia de predictis prouinciis et ciuitate medio tempore perceperint, non in sortem principalis summe argenti, sed racione dampni et interesse computentur. Preterea ad tradendum, ad manus assignandum, disbrigandum, appropriandum et ab impeticionibus quorumcunque liberandum prefato domino Nicolao episcopo, successoribus suis et ecclesie Roskildensi castrum predictum Næbbe cum suis edificiis, bonis et pertinenciis vniuersis, ut premittitur, necnon prouincias et partes ciuitatis Roskildensis predictas vna cum bonis omnibus et molendinis, iuribusque regiis vniuersis in eisdem, atque ad ordinandum et realiter ad manus assignandum dicto domino Nicolao episcopo, successori suo vel ecclesie litteras apertas karissimi domini et mariti nostri, domini Haquini, dei gracia regis Norwegie et Swecie, atque dilecti filii nostri, domicelli Olaui, sub sigillis suis et sigillis pociorum consiliariorum regni Dacie, presentibus litteris nostris per omnia consimiles, in singulis suis clausulis, condicionibus et articulis sine cuiuscunque excepcionis materia et adinuencione quacunque sinistra, nos sub fide bona firmiter obligamus virtute presencium litterarum In quorum omnium euidens testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis virorum nobilium, videlicet dominorum Jacobi Olafson, Twonis Galen et Andree Jacobson, inilitum, presentibus litteris duximus apponendum. Datum Slaulosie anno domini millesimo trescentesimo septuagesimo quinto, in crastino beati Nicolai episcopi et confessoris.

3 Segl hænge under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Tidligere trykt hos Suhm XIV. S. 493-95.

I s.116

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jul 29 20:53:42 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top