eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.76

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 111-113
Nummer: 76


<-Forrige . Indhold . Næste->

76.

1375-89.

Roskilde Biskops Indtægter af Kjøbenhavn, lidt senere end Nr. 75.

Redditus episcopi infra villam Hafnensem.

Primo de fundis domini episcopi in parochia beati Nicolai.

Primo Botildis Westfals habet j fundum dans marcam argenti annuatim.

*Item Marquardus Baghere j fundum dans iij solidos grossorum.

*Item Mulsow j fundum dans ij solidos grossorum.

*Item vna curia, quam olim quidam skipper Sommer inhabitauit, in qua nunc Knap habitat et dat j marcam argenti.

*Item in eadem curia Petrus Judæ dans iij solidos grossorum.

Item in fundo ejusdem curie septem taberne de nouo sunt constructe. In quarum prima habitat Petrus Gesesson dans vj solidos grossorum. In secunda Sortecop vj½ solidos grossorum. Item vna sex solidos grossorum, quam habent fistulatores. Item de vna sex solidi grossorum. In quinta Bernardus de Sunde dans vj solidos grossorum. In sexta Merten de Sunde vij solidos grossorum. Item in septima Hannes vame Sike viij solidos grossorum, quam episcopus concesserat Petro Skrædæræ.

Item curia, quam construxerat Trændekop, de qua dat annuatim ix solidos grossorum, quam impetit Gødichinus Steenwegher.

Item curia, cuius edificia possidet Rolf de Nyppen, de qua dat ix solidos grossorum.

I s.111

*Item curia de noua per episcopum constructa, quam olim dominus episcopus concesserat Arnoldo de Høring.

*item duo fundi, quos habuit dominus episcopus de Thorberno Gunnesson et Hennichino Pætersson, in quibus fundis tres taberne contigue per episcopum sunt constructe.

*Item j curia domini episcopi [cuius edificia pertinent vxori Nicolai Johannis quondam proconsulis Hafnis] 1), quam curiam dominus episcopus concesserat Mathie balistario, de qua deberent dari [ij marce argenti] 1).

Item in parochia beate virginis.

*Primo j fundus, quem Laurencius Skræder construxerat, dans iij solidos grossorum.

*Item spacium duarum tabernarum, quarum edificia pertinent Hermanno Litlæ, que dat ij solidos grossorum.

*Item j fundus, quem dominus Jacobus Holbek conduxerat pro j solido grossorum pro oleribus suis.

*Item vna curia, quam construxerat Johannes Lybeke, dans iv solidos grossorum.

*Item vna curia, quam construxerat Wernike Pundere, dans j marcam argenti.

*Item locus pro ij tabernis, quas episcopus de Botulpho Aueson (emit).

Item vna curia cum domo lapidea, quam emit episcopus de Botulpho Aweson.

Item debitum, dictum jortskyld, dabitur semel in anno, videlicet circa festum beati Johannis baptiste, videlicet j sterlingus de quolibet fundo et curia in plateis circa mare.

Item mytsummersgyald semel in anno circa festum idem, scilicet ij sterlingi de quolibet matscaap. Hec occupant canonici Hafnenses.

Item ølpenninge bis in anno, videlicet circa pascha v sterlingi et circa Michaelis v sterlingi de qualibet tabernatrice.

Item debitum dictum sildepenninge semel in anno circa quadra-gesimam, videlicet ij sterlingi de quolibet habente recia in piscatura hyemali.

Item decime de alecibus.

__________

*) De Gaarde, der ikke ere betegnede med * have intet tilsvarende i Nr. 75, dog er formodenlig der den Gaard, der S. 94 nævnes med Hans v. Syke til Beboer, den samme som de her S. 111 nævnte 7 Boder. I Nr. 75 findes 15 Jorder, der ikke her nævnes, sandsynligvis fordi de ingen Afgift gave.

1) Det af Klammer indesluttede er overstreget i Haandskriftet.

I s.112

Item de punderen iv marce argenti semel in anno.

Item winterlaw de hospitibus, semel in anno circa festum epyphanie domini, videlicet de quolibet hospite viij grossi jacente per hyemem Hafnis, et consulibus tantum.

Item de carnificibus pred. ad valorem j sterlingi de quolibet habente carnes venales, qualibet dominica die.

Item de sutoribus j paar calceorum de quolibet sutore circa festum beati Nicholai semel in anno, excepta factura corei ad vsum domini episcopi et castri.

Item de pistoribus panem j lybicensis de quolibet septimanatim, excepta inpingvacione porcorum ad castrum.

Item de quolibet naui dicta skudhæ dabitur j solidus grossorum de piscatura auctumnali cum j lagena allecium de piscatura hyemali.

Item quelibet nauis tenetur bis in anno ferre cremabilia ad castrum.

Item de Saltholm quatuor rnarcas argenti in anno.

Item quolibet anno de villa Hafnensi centum marchas argenti racione pacti circa festum beati Martini.

Af Roskilde Bispers Jordebog, trykt i S. R. D. VII. 103-5.

I s.113

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jul 29 20:49:07 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top