eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.74

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 92
Nummer: 74


<-Forrige . Indhold . Næste->

74.

14 Avg. 1375.

Biskop Niels af Roskilde henlægger Frue Kirkes Indvielsesfest fra 14 Sept. til Søndag efter Kristi Legemsfest og giver 40 Dages Aflad til dem, der med andægtigt Sind besøge Aften- og Morgenmesserne, Prædikerne eller anden Gudstjeneste.

Nicolaus dei gracia episcopus Roskildensis dilectis sibi in Christo viris honorabilibus, dominis decano totique capitulo ecclesie Hafnensis, paternam affectionem in domino cum salute. Digne peticiones illas ad graciam exaudicionis admittimus, per quas ecclesiarum prouidetur commodis et honoribus earumque personis vtilitas procuratur. Hine est, quod pro parte vestra nobis dudum exstitit humiliter supplicatum, vt festum dedicacionis ecclesie vestre predicte, quod in die exaltacionis sancte crucis consueuit hucusque annis singulis celebrari, in diem alium, videlicet in dominicam, que jmmediate sequitur festum corporis Christi, propter causas legittimas et racionabiles coram nobis propositas et allegatas, transferre et transponere dignaremur. Nos igitur, deuocionis vestre precibus in hac parte condescendere cupientes, festum dedicacionis huiusmodi in dominicam pretactam auctoritate ordinaria transferimus et transponimus in nomine domini in his scriptis in eadem perpetuis de cetero temporibus ab omni populo cum debita reuerencia annuatim celebrandum. Et ut eo deuocius et alacrius illuc confluat populus christianus, omnibus vere penitentibus et confessis, qui dicto dedicacionis festo jbidem vesperis aut matutinis missis uel predicacionibus aut aliis diuinis officiis cum deuocione interfuerint, xl dierum indulgencias de jniunctis sibi penitenciis auctoritate dei patris omnipotentis atque auctoritate ordinaria misericorditer in domino relaxamus. Datum in castro nostro Hiortholm anno domini millesimo trescentesimo septuagesimo quinto in vigilia assumpcionis beate Marie virginis gloriose.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Seglet fattes. Udenpaa: Translacio dedicacionis ecclesie beate virginis Haffnis. Tidligere trykt i Pontopp. Ann. eccl. Dan. II. 222-23.

I s.92

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor jul 25 21:49:43 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top