eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.7

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 6-7
Nummer: 7


<-Forrige . Indhold . Næste->

7.

19 Dec. 1247.

Pave Innocens III overdrager Biskop Eskil i Slesvig, Dominikanernes Provincialprior Absalon og Franciskanernes Provincialminister Regner at sørge for, at Biskop Niels i Roskilde igjen af Kongen indsættes i sine Rettigheder. Biskoppen var udjaget af sit Stift og Kongen havde frarøvet ham Borgen i Kjøbenhavn og andre af Bispestolens Ejendomme. Franciskanermunken Simon af Alvernia havde bragt en Voldgiftskjendelse istand, men den var ikke efterkommet. De skulde nu sørge for, at Biskoppen fik sin Borg og sine Ejendomme og de Afgifter, der vare komne deraf i Mellemtiden, og at han fik Lejde til at komme tilbage til sin Stad og sit Stift, under Straf af Interdikt. I selve Pavebrevet fattes Navnene, hvor her er aaben Plads.

Innocentius episcopus seruus seruorum dej venerabilj fratrj episcopo Sleswicensi et dilectis filijs       priori prouincialj predicatorum et       ministro minorum fratrum de Dacia salutem et apostolicam benedictionem. Quanto carissimus in Christo filius noster       illustris rex Dacie gradu preeminet altiori, tanto magis ab aliorum offensis eum decet retrahere manus suas et satisfacere celerius de iniurijs iam illatis, ad quod ipsum regem, cuius desideramus comodum et salutem, tanquam filij ecclesie specialis, nostris libenter litteris inuitamus. Cum igitur venerabilis frater noster       episcopus Roskildensis, sicut olim eo accepimus intimante propter metum regium a sede propria miserabiliter exulans castro de Kopmanahafn et alijs rebus suis episcopalibus sit non sine ipsius regis conniuentia spoliatus, quamuis eundem regem, ut ipsi episcopo restitui faceret huiusmodi bona sua, et permitteret eum in episcopatu suo libere comorari, per dilectum filium fratrem Simonem de ordine fratrum minorum moneri diligentius mandauerimus et induci. Quia tamen

I s.6

dictus rex id efficere hactenus pro sue uoluntatis arbitrio non curauit, prefatus episcopus iustitiam super hoc sibi a nobis fieri humiliter postulauit. Verum quia ipsius episcopi nociua grauamina nec possumus nec debemus, quantumcunque regem eundem sincera diligamus in domino caritate, conniuentibus oculis pertransire, discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus regem ipsum et quoslibet detentores predictorum bonorum et castri predicti, ut ea, cum fructibus medio tempore perceptis, et qui percipi potuerunt, restituant vel restitui faciant episcopo memorato, et permittant eum in ciuitate sua et diocesi, prestita sibi ab eodem rege sufficienti securitate, libere commorari, attentius moneatis et etiam inducatis predictum regem ad hoc in speciales terras ipsius ac Roskildensem diocesim per interdicti, alios autem detentores bonorum ipsorum, seu impedientes restitutionem huiusmodi, per excommunicationis sententias, submota difficultate qualibet, compellendo. Non obstantibus aliqua indulgentia sedis apostolice concessa prefato regi uel alij, quod excommunicari uel suspendi aut eorum terra interdici nequeat per litteras sedis eiusdem, que de ipsa non fecerint mentionem, et indulgentijs ordinibus uestris ab eadem sede concessis, quod non teneamini per litteras apostolicas de causis cognoscere uobis a prefata sede commissis, que de ipsis indulgentijs non fecerint mentionem et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Prouiso quod predictum castrum eidem episcopo restitutum nomine Roskildensis ecclesie ac episcopi memorati per tales faciat venerabilis frater noster       Lundensis archiepiscopus custodiri, qui predicto regi contrarij non existant, donec dictus episcopus plenius sit ad eiusdem regis gratiam restitutus. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum Lugduni xiiij kalendas januarii, pontificatus nostri anno quinto.

Pavens Segl hænger under. Bagpaa: Vi compellatur rex ad restitutionem episcopi Roskildensis per interdictum in speciales terras regis. Original paa Pergament i Geh. Ark., trykt i Thork. Dipl. Arn. Magn. I. 158-59.

I s.7

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jun 11 18:16:40 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top