eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.69

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 90
Nummer: 69


<-Forrige . Indhold . Næste->

69.

25 Maj 1364.

Klemens Absalonsen, Kannik i Kjøbenhavn, pantsætter til Frue Kirke hele sin Ret til et Steenhus nordøst (?) for Kjødmangerboderne. Jfr. Suhm XIII. 550. Rørdams Kirker og Klostre. S. 125-26.

Vniuersis, ad quos presentes littere peruenerint, Clemens Absolonis, canonicus Hafnensis, salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi, me ecclesie beate virginis Hafnis aut eius procuratoribus, qui pro tempore fuerint, in . . . . marcis puri argenti Lubicensibus, obulis videlicet et sterlingis, teneri et esse veraciter obligatum, pro qua quidem pecunie summa totum jus, quod habeo in domo lapidea cum suo fundo in parte borientali a tabernis carnificum sita, predicte ecclesie et eius procuratoribus resigno et ad manus assigno, hoc pacto quod a festo sancti Mikaelis proximo iam futuro omnes . . . . redditus de eisdem domo et fundo prouenientes ecclesie cedant supradicte, in sortem principalis debiti minime computandi, donec prenominate ecclesie per me predicta summa pecunie siue suis procuratoribus fuerit integraliter exsoluta. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, dominorum Asceri Fatherssøn et Laurencii Boossøn, meorum concanonicorum, presentibus est appensum. Datum anno domini mccclx quarto, sabbato post festum corporis Christi.

Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. af Langebek efter »Orig. mutil. i vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

I s.90

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor jul 25 21:43:12 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top