eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.68

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 89-90
Nummer: 68


<-Forrige . Indhold . Næste->

68.

21 Nov. 1350.

Biskop Henrik af Roskilde overlader med sit Kapitels Samtykke for sin Livstid til Kong Valdemar Slottet og Byen Kjøbenhavn med al Ret og tilliggende og alle Pengeindtægter, saaledes som Kongen hidtil har haft det, desuden sit Gods i Serrislev og en Mølle, til Tak for, at Kongen har udrevet ikke alene hans Kirke, Kleresi og Folket af Fjendernes Trældom, i hvilken de en Tid vare nedtrykte, men ogsaa udfriet hans Forgænger og Kirkens undergivne af Fangenskabets Aag med forskjellig Umage Tab og Udgift.

Vniuersis Christi fidelibus, ad quos presentes littere peruenerint, Henricus dei gratia Roskildensis ecclesie episcopus salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium cupimus peruenire, quod ex relatu veridico nostri capituli Roskildensis et diligenti inquisicione prehabita sane intelleximus, illustrissimum principem dominum nostrum dominum Waldemarum, Danorum Sclauorumque regem, non solum ecclesiam nostram, clerum et populum ab hostium seruitute et emulorem suorum, qua depressi pro tempore fuerant et detenti, ac ecclesiastica libertate quodammodo destituti, disponente domino, salubriter eruisse, verum eciam nostram predecessorem, familiares et subditos antedicte ecclesie nostre a iugo captiuitatis diuersis suis laboribus, dampnis et expensis liberasse. Quamobrem consensu et plena deliberacione predicti capituli nostri prehabita ipsi domino nostro regi castrum et villam Hafhensem cum omni iure et singulis pertinenciis suis necnon deriuacionibus vniuersis, que se ad pecuniam extendere poterunt numeratam, prout idem dictus noster rex actenus tenuerat, vna cum bonis nostris in Særethslef et situ cuiusdam molendini, ad dies nostros Henrici episcopi de consensu capituli nostri iuncti dimittimus libere disponendum, recognoscentes, nos dictam dimissionem non vi nec metu fecisse aliqualiter, sed cum bona et sincera voluntate nostra et capituli nostri memorati, eciam bona fide promittentes, quod nec nos nec nostrum capitulum seu aliquis nostro nomine dictum dominum regem super ipso castro, vt premittitur, impetere uel molestare debeamus quoquo modo. In cuius rei testimonium sigillum nostrum vna cum sigillo capituli nostri supradicti presentibus est appensum. Datum Calundborch anno domini mccc quinquagesimo iubileo, dominica ante diem sancte Katerine virginis, presentibus honestis viris dominis Michaele cantore, Lamberto et Nicholao

I s.89

Johannis, canonicis ecclesie nostre antedicte, necnon strennuis militibus Benedicto de Aluelde, Boecio Falk et Petro Laurensson, famulo.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Det første Segl findes. Tidligere trykt i Pontopp. Orig. Hafn. S. 61-62

I s.90

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor jul 25 21:40:29 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top