eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.65

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 84-88
Nummer: 65


<-Forrige . Indhold . Næste->

65.

5 Nov. 1343.

Paa Grund af Strid i Kjøbenhavns Kapitel sendes nogle Kanniker fra Roskilde dertil for at foretage Visitation af dette og Frue Kirke og forbedre, hvad der trænger dertil. Indholdet meddeles udførlig i Rørdams Kjøbenhavns Kirker og Klostre S. 44-48.

In nomine domini amen. Anno natiuitatis eiusdem millesimo, trecentesimo, quadragesimo tertio, quarta feria proxima post diem omnium sanctorum, venientibus ad capitulum Hafnensis ecclesie dominis Michaele cantore, Johanne Kraak et Nicholao Johannis dicto Duuæ, canonicis Roskildensibus, propter visitationis officium impendendum, vice et nomine reuerendi patris, fratris Johannis, dei gratia Roskildensis episcopi, conuocatis canonicis et clero ipsius Hafnensis ecclesie atque ville, in horum omnium presentia visa, auctoritate dictis dominis commissa et perlecta, sub vero et integro sigillo ipsius domini fratris Johannis, episcopi Roskildensis, in hec uerba. Frater Johannes miseracione [diuina] episcopus Roskildensis dilectis sibi Hastano decano totique capitulo suo Hafhensi, salutem et in domino dilectionem. Intellecto per nos, quod dolentes referi-

I s.84

mus, grauem inter vos exortam discordiam, concordie emulo instigante, ac eam excreuisse, prouch dolor, iam in tantum, quod nisi remedio occurratur celeri, grane exinde scandalum, et si non dum sit, in breui oriri verisimiliter timeatur, quod cum dissimulacione transire non volumus nec valemus.

Et quia personaliter huiusmodi reformacionem intendere nequimus in presenti, inspecto quod tunc etiam mandata celestia efficaciter gerimus, si nostra cum aliis onera parciamur, de circumspectione et prudentia dilectorum nobis dominorum Michaelis cantoris, Johannis Kraak et N. Johannis dicti Duuæ, canonicorum nostrorum Roskildensium, plurimum [confide]ntes, eis auctoritatem nostram eommittimus in hac parte, volentes, vt ad ecclesiam Hafnensem et capitulum ibidem accedant, visit[ationem congru]am, vice nostra, peragant, corrigentes et reformantes, que ibidem reformanda fuerint, seu etiam corrigenda. Et que [reformaueri]nt, per censuran ecclesiasticam, quam eis in hac parte excercendam committimus, volumus obseruari, vnde uobis omnibus et singulis [in uir]tute sancte obediencie districte precipimus et mandamus, quatinus eosdem, vt decet, reuerenter colligentes, ipsis in omnibus obedientes existatis, de expensis necessarijs et aliis, de quibus eis de jure tenemini, durante visitacionis tempore prouidentes, nullatenus omissuri, prout penam predictam duxeritis euitandam. Datum Roskildis, anno domini mcccxl tertio, quarta feria proxima ante festum omnium sanctorum, nostro sub secreto.

Deinde per dictum cantorem proposito uerbo dei, et eius nomine inuocato, a statu et disposicione dicte ecclesie inceperunt, et quantum ad ipsum seuipsam, vnam dignitatem, decanatum scilicet, quam dominus Hastanus Guidonis presbiter tenuit, et ei juridicionem ville Hafnensis et triuna Hæræth vltra Wærebro, ecclesiam Gyæfnetoftæ, ac vnam prebendam ipsius ecclesie Hafnensis anexas inuenerunt. Item x alias prebendas canonicorura, quas tenent x persone, octo presbiteri et duo acolici, quorum duo absentes, alij vero omnes residentes. Item parochiam, cui preest presbiter parochialis, ipsi ecclesie attinentem, et tria beneficia altarium, in quibus tres persone institute sunt, et plura alia altaria, ad que persone layce diuerse personas instituunt ac destituunt pro suo libito voluntatis. Item duo officia, videlicet procuracionis mense canonieorum et procuracionis fabrice ecelesie, in ipsa ecclesia inuenerunt. Item exclusis clericis ville, et admissis aliis extra capitulum necessarijs, quos admittere solummodo voluerunt, et admittere decreuerunt, videlicet duobus notariis juratis et duobus testibus necessarijs, quantum ad statum capituli, tale statutum inue-

I s.85

nerunt, quod quicunque receptus fuerit in canonicum in capitulo Hafnensi, ista tenetur promittere et sub iuramento seruare. Ego promitto defendere jura et statuta capituli, racionabilia pro posse meo. Item promitto seruare laudabiles et approbatas consuetudines capituli. Item promitto non reuelare secreta capituli. Item promitto non petere inconsveta. Item quasdam ordinaciones, videlicet quod decanus habet primam vocem in capitulo in singulis tractatibus agendis ac negociis capituli et ecclesie. Item quod senior canonicus in voce, loco, ac aliis singulis, juniori fronestate preferatur. Item quod x festiuis diebus precipuis et solempnibus, canonici diuinum seruicium in ecclesia faciant per se ipsos. Item xiiij diebus canonici cum viccariis, quorum dierum numerum actenus obseruatum diminui noluerunt, sed magis augmentari, si posset commode, uoluerunt. Item quod sex solempnibus diebus per se ipsos uel alios faciant in ecclesia predicari, quorum dierum numerum actenus obseruatum diminui noluerunt, sed magis augmentari, si posset commode, uoluerunt. Item quod quictinque tam decanus quam canonicus residens proprium pro se habeat vicærium in choro seruientem, scilicet v presbiteros, ij dyaconos, et iiij subdyaconos, quorum etiam numerum diminui noluerunt, sed magis augmentari voluerunt. Item quod diem protestacionis certis diebus in anno habuerunt, in quibus eisdem diebus ipsam denuo habeant in futurum. Item quod scolasticum habeant ydoneum, non perpetuum, per dominum episcopum uel capitulum instituendum.

Et ordinauerunt de vnanimi consensu decani et capituli infrascripta. Primo, preter officia supradicta, officium vnum, videlicet rectorem chori, qui cantoris vice fungatur, et in dominum W. dictum Paruus (!), concanonicum suum, vnanimiter ad hoc consenserunt. Ita quod ipse et quiuis successor eiusdem ad id per capitulum assumptus, perpetuo habeat, cui W. et successori suo perpetuis temporibus duas marchas argenti, racione laboris sui et pro sustentacione, vnam videlicet de bonis fabrice ecclesie, et aliam de bonis capituli communibus, depatarunt annuatim. Item quod semel quolibet anno, videlicet in ebdomada proxima ante dominicam palmarum, de procuratoribus fabrice ecclesie Hafnensis, et de procuratore mense canonicorum, seu procuratoribus, computacionem audiant, et procuratores ad illa officia constituant. Item quod decanus, qui habet auctoritatem commutandi vota, computacionem faciat de hiis, que exinde perceperit et erogauerit annuatim. Item quod sacristam presbiterum continue habeant, sicut consueuerunt ab antiquo. Item quod duos dyaconos ministros ecclesie et j campanarium habeant, qui omni nocte in

I s.86

ecclesia jaceant, sicut pristinis temporibus consueuerunt. Item quod canonicus, absens tempore quo debeat absens [recipere], non percipiat, nisi in quantum absens, nec aliquis, qui vigilijs et misse in anniuersariis non interfuerit, aliquid percipiat nisi in egritudine consti[tutus. Item] quod canonicus ab ecclesia Hafnensi, quacumque ex causa, nisi in quantum jura permittunt, absens fuerit, per duodecim septimanas [conjunctim] uel diuisim, ita quod integra septimana, qua absens quis fuerit, et non minus temporibus in jpsis duodecim computetur, [habeatur pro abse]nte. Item quod fiat cyppus in curia decani vel cista pro compescendis et puniendis excessibus clericorum, ita quod [requiratur consenjsus capituli, si super hoc commode requiri valebit. Item quod decanus vnam habeat clauem ad sigillum et priuilegia capituli, et aliam [unus] canonicus, quem ex se elegerint, jta quod quicumque illorum diutine se absentauerit, clauem alteri canonico tempore absencie sue committat, cui sibi videbitur committendam. Item, quod nullus canonicorum, nec procurator mense, in aliquem de familiis suis juridicionem excerceat aliqualem, citando uel monendo aliquem uel aliquos, sed decanus cum capitulo, prout in eorum priuilegiis continetur, nisi alicui ex communi consensu id specialiter, decano consenciente, duxerint committendum. Nec per hoc, quod procuratorem mense constituerint, intelligatur ei inridicio commissa aliqualiter, vt citare quemquam ualeat vel monere, nisi iuridicio uel pars aliqua iuridicionis alias ei per decanum, consentiente capitulo, specialiter committatur. Nec procurator mense prepositus vocetur, sed capituli procurator. Item quod decanus in agendis capituli, ecclesie, ac ville Hafnensis, ac responsis de consilio capituli faciat, si commode poterit, vel saltem de consilio duorum de capitulo. Item quod quilibet duorum procuratorum fabrice ecclesie ad omnia loca, vbi res uel pecunias ecclesie deposuerint uel deponendas duxerint, vnam clauem habeat, ad que vnus sine alio non accedat. Item quod quicumque ad aliqua negocia ecclesie uel capituli, cum in capitulo proponuntur, ante finem eiusdem capituli, non dederit affirmatiuam nec negatiuam, nec in immediato sequenti capitulo, quantum ad id negocium, illa vice vocem suam amittat, ac quotcumque super hoc alij de canonicis ordinauerint, stabile maneat atque firmum, prout vnanimiter uoluerunt. Item quod nullus canonicorum tabernas frequentare presumat; quem uel quos, si tabernas frequenter frequentare presumpserit uel presumpserint, per predictos dominos, Michaelem cantorem, Jo. Kraak, et N. Duuæ, canonicos, prehabitis inhibicione districta et monicionibus canonicis, prima scili-

I s.87

cet, secunda, tercia, ac peremptorie sedendo, in scriptis excommunicauerunt et excommunicatos fore denunciauerunt eo ipso. Item quod libros, res ecclesie ac bona mobilia et immobilia conscribi faciant, ac semel in anno, si assint, fiat scrutineum de eisdem. Item preceperunt alienata reuocari. In cuius facti euidenciam, sigillum ipsius eapituli Hafnensis, vice canonicorum, et sigillum domini N. Duuæ predicti, vice eorundem dominorum cantoris et Johannis Kraak, canonicorum, presentibus sunt appensa. Actum et datum Hafnis dominica infra octauam sancti Martini episcopi, anno supradicto.

Udenpaa: Visitacio facta nomine fratris Johannis episcopi Roskildensis. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Seglene fattes. Tidligere trykt i Pontopp; Ann. eccl. II. 162-66.

I s.88

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor jul 25 21:31:57 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top