eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.63

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 83-84
Nummer: 63


<-Forrige . Indhold . Næste->

63.

c. 1342.

Stralsunds Raadmænd og Borgerskab klage over Vold udøvet imod deres Medborgere af Grev Johan af Holsten.

Anno MCCCXL in vigilia beate Katherine Marquardus de Stoue senior in Kopmanhauen abstulit Arnoldo Guzehals xv tunnas ceruisie et ix marchas panum (!)

Anno domini MCCCXXXVI ante festum beati Martini episcopi Hund Brokdorp de castro Kopmanhauen abstulit Ditmaro Gramelowe in bonis et butiro, videlicet viiij lastas butiri et xlc stokuisches et in xx decadibus cucium ad valorem vijc marcharum, et illa bona fuerunt naufragata in Soltholm, attamen fuerant saluata. Item dominus Eghardus Brogdorp et Hassendorp quinque naues in Soltholme periclitabantur, ibidem Johanni Stenwech abstulerunt xij libras grossorum Thuronensium. Item domino Arnoldo de Essende in Soltholme per dominum Eghardum Brokdorp et Hassendorp fuerunt ablate x libre gross. Thuronensium. Item anno domini MCCCXL secundo in die beati Galli illi de castro Kopmanhauen Boldewino Vetterogghen receperunt vnam lastam salis, iij lastas allecium cum tribus tunnis, quinque tunnas ceruisie, vnum flandrense pancerium, vnam thoracem valentem ij marchas et iij solidos denariorum Sundensium, vnum korsyt cum roøden in valore xij solidorum, vnum yserenhøt, vnum clipeum, vnam cistam cum vestimentis et vnum hudeuat cum lectisternijs in valore xiiij solidorum grossorum Thuronensium. Item iidem de castro Kopmanhauen anno domini sub predicto infra pacem abstulerunt Mathie de Kampen ceruisiam, panem et sal, tunnas et alia bona in valore dimidie libre grossorum Thuronensium. Item illi de Kopmanhauen anno predicto ab incarnacione domini, videlicet mcccxlij, abstulerunt

I s.83

Hennekino Plunkowen duos longos pannos, duo sagen, iiij albos pannos dictos strecket, iij pannos sulfaar dictos rugghet, vnum centenarium tele dicte lenewand, iij latera lardi, vnum griseum Sundensem pannum, vnam lastam salis per numerum tunnarum, vnum centenarium haren cum dimidio, duas cistas cum rebus in ipsis contentis, et lectisternia cum alijs rebus in valore vnius libre gross. Turonensium, et vnam tunnam ceruisie cum iiij lastis tunnarum vacuarum.

Urkundenbuch der Stadt Ltibeck II. S. 1015-16.

I s.84

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jul 16 08:26:09 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top