eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.58

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 78-81
Nummer: 58


<-Forrige . Indhold . Næste->

58.

Før 15 Juni 1341.

Kong Valdemar Atterdag overlader Bispestolen i Roskilde med sit Raads Samtykke Søborg Slot og Holmbo, Strø, Lynge, Ølstykke og Skipping Herreder med Halsnæs og deres Bønder og Kaldsret til Kirkerne som Borgen for Slottet og Byen Kjøbenhavn, Amager, hans Ejendomme og Tiender paa Rygen og Møn og andet, der enten var overdraget ham selv eller andre paa hans Vegne til at igjenløse hans Land, og som siden var pantsat af ham til Markvard af Stove og andre for 7000 Mk. purt Sølv, indtil enten han eller hans Eftermænd indløste Kjøbenhavn og det øvrige og gav det igjen til Roskilde Kirke. Kongens Forpligtelser med Hensyn til det Gods, der overdrages Biskoppen, opregnes vidtløftig og deriblandt, at hvis Søborg og Herrederne paa nogen Maade med Vold blive tagne fra Biskoppen, skal Kongen inden 1 Aar indløse Kjøbenhavn og det andet, der var pantsat for at indløse og befri Sæland, og tilbagegive det til Biskoppen. Naar Kongen giver Kjøbenhavn og det øvrige tilbage,

I s.78

skal Biskoppen ogsaa give Søborg og Herrederne tilbage i samme Stand, som han har faaet dem.

Omnibus presens scriptum cernentibus Waldemarus dei gratia Danorum Sclauorumque rex et dux Estonie salutem in domino sempiternam. Notum esse volumus presentibus et futuris, quod ex deliberato consilio ac bona voluntate nostra et nostrorum consiliariorum venerabili in Christo patri domino fratri Johanni Roskildensis ecclesie episcopo, successoribus suis, capitulo et ecclesie Roskildensi castrum Syøburgh cum quinque hæreth, videlicet Holmbohæreth, Strøhæreth, Liynghæreth, Jurlundehæreth et Skippingshæreth cum omnibus villis forensibus, Halsnes et singulis in eisdem prouinciis contentis bonis, nemoribus, pratis, piscaturis, vbilibet in mari et in aquis salsis, hominibus, vasallis, bondonibus, ecclesiarum presentacionibus et aliis quibuscunque, quocunque nomine censeantur, et omni iure regio in recompensam et caucionem firmiorem pro bonis suis episcopalibus, castro videlicet Kopmannehafn et villa ibidem, insula Amaghe, bonis suis et decimis in terris Ruye et Meonie ac aliis, nobis seu aliis ex parte nostra ab ipso in redemptionem terre nostre dimissis beniuole et concessis, et a nobis vlterius Marquardo de Stoue et aliis pro septem milibus marcharum puri argenti traditis et inpigneratis, dimittimus et per presentes assignamus gratis et absque expensis et omni computatione nobis et successoribus nostris ex predictis faciendis pro suis et ecclesie sue Roskildensis vsibus libere ordinandis, donec ipsi episcopo Roskildensi, successori seu successoribus suis, capitulo et ecclesie Roskildensi prefatum castrum Kopmannehafn cum villa ibidem et omnia alia bona et singula a nobis vt premittitur impignerata per nos, successorem seu successores nostros plenarie et libere redempta fuerint restituta, hoc adiecto, quod omnis iuridicio et omnes cause seculares in ipsis hæreth ventilande ac literarum daciones tam libertatum, scilicet quando bondones vel alij meliorare voluerint suum statum, quam legalium ad ipsum episcopum, successores suos, aut capitulum Roskildense in dictis quinque hæreth libere debeant pertinere, nec nos quidquam iudicare, disponere seu intromittere quomodolibet debeamus seu quisquam alius nostro nomine in premissis, et fide data promittimus nos ad hoc in hiis scriptis firmiter obligantes, quod prefatum castrum Syøburgh a detentione emulorum nostrorum et ab impetitione domini Arusiensis et aliorum quorumcunque nostris sumptibus et expensis liberare et prefato episcopo, capitulo et ecclesie sue Roskildensi quanto cicius ipsum castrum habere poterimus, ipsum castrum cum quinque prefatis prouinciis et omnia bona nostra in ipsis pro-

I s.79

uinciis existentia cum omni plenitudine iuris regalis tradere et assignare necnon eundem episcopum et ecclesiam suam Roskildensem in possessionem dicti castri ab impugnacione et infestacione quorumcunque defensare debeamus et tueri. Insuper quecunque littere quibuscunque personis super dictis bonis et decimis in terris Ruye et Meonie sitis, prius per predictum episcopum date, in suo robore firme et valide debeant permanere, quo ad singulas clausulas earundem. Item promittimus data fide, quod si dictum castrum Syøburgh cum predictis prouinciis per potentiam aut violentiam vel aliquo alio modo episcopo supradicto, capitulo suo et ecclesie Roskildensi abstractum fuerit et deuictum, obligamus nos heredes et successores nostros vniuersos ad liberandum infra annum abinde dictum castrum Kopmannehafn cum villa ibidem, insula Amaghe, bonis et decimis in terris Ruye et Meonie, nobis per eundem episcopum beniuole dimissis nostris debitoribus pro liberatione terre nostre Syælendie inpignerandis et ad assignandum libere cum omnimodo indempnitate ad manus ipsius episcopi, successorum suorum, capituli sui seu ecclesie supradicte Roskildensis, qualibet contradictionis materia vtique proculmota, quia dictum castrum Syøburgh in magna parte per raachinas est destructum et forte in maiori destruetur, obligamus nos heredes, successores nostros omnes firmiter in hiis scriptis, quod si ipse episcopus pro reparatione eiusdem castri in ipso castro aliqua notabilia edificia fecerit, dummodo nos heredes seu successores nostri prius super hoc fuimus requisiti, episcopum predictum, capitulum suum et Roskildensem ecclesiam pro eisdem, antequam nobis dictum castrum resignauerint, indempnes vtique conseruemus, postremo quandocunque castrum Kopmannehafn et villam ibidem ac alia bona supra expressa dicto episcopo vel suis successoribus aut ecclesie Roskildensi libere reddiderimus, extunc castrum Syøburgh cum quinque prouinciis supradictis ac aliis bonis predictis quibuscunque in eodem statu, sicut episcopo et capitulo Roskildensi dimisimus, absque omni diminutione ad nos, heredes aut successores nostros libere cum suis pertinentiis reuertetur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Nos vero Petrus Wendelbo, Offo Niclesson, Fredericus de Lochen et Saxo Pæthærsson, milites, Andreas Aghæsson et Johannes Magnesson, armigeri, omnia et singula premissa inuiolabiliter obseruanda fide data in solidum promittimus et in horum testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda.

Findes i en Vidisse paa Perg. i Geh. Ark., dateret anno domini millesimo cccxl primo, die beatorum martyrum Viti et Modesti, udstædt af Jacobus Pauli deca-

I s.80

nus, magister Henricus prepositus et magister Hemmingus archidyaconus ecclesie Roskildensis (Nr. 59).

I s.81

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jul 16 08:15:45 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top