eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.57

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 78
Nummer: 57


<-Forrige . Indhold . Næste->

57.

11 Febr. 1341.

Kong Valdemar Atterdag stadfæster Kjøbenhavns Borgere alle de Friheder, der ere givne dem af tidligere Konger, til Tak for den Velvilje og Uforsagthed, som de have vist ham og hans.

Nos Waldemarus dei gratia Danorum Sclauorumque rex et dux Estonie omnibus, presens scriptum cernentibus volumus esse notum, quod nos attendentes probitatis et promptitudinis merita, quibus dilecti nostri consules et vniuersi ciues ciuitatis nostre Kopenhauen circa nos et nostros se gesserunt intrepidos et constantes, volentes eisdem refundere gratia, qua debemus, omnis ipsorum iusticie debitum complementum, confirmamus et corroboramus eisdem tam presentibus quam futuris omnes libertates, immunitates et gratias, quas a predecessoribus nostris regibus Dacie vmquam habuerant de iure, scripto vel non scripto, sicut possunt documentis legitimis, litteralibus vel testimonialibus, demonstrare. Nulli ergo omnino hominum regno nostro subditorum, aduocatorum, subaduocatorum, vel quocumque alio nomine nuncupentur, contra hanc paginam confirmacionis nostre ausu temerario contrauenire vel in aliquo indebite contraire, sicut indignationem regiam et vltionem seueram decreuerint euitare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Roskildis anno domini Millesimo cccxl primo, die dominica exurge domine.

Orig. paa Perg. i Raadstuearkivet. Kongens Segl hænger under. Tidligere trykt i Origines Hafnienses 66-67.

I s.78

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jul 16 08:11:19 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top